Oeuvres complètes. Tome II. Correspondance 1657-1659
(1889)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 406.
| |
[pagina 55]
| |
aptius in tali negotio horologijs meis. Opticos tubos Eustachij Divini vehementer commendari video à Dominico PlatoGa naar voetnoot1), quos utinam liceret cum nostris conferre. Gaudeo tamen eo perductos ut Saturni lunula Romae quoque jam conspiciatur, et Τηρήσεις quas inde promittis cupidè expecto. Illam vero et Hevelius se jam animadvertisse scribit, cum prius ob tuborum inopiam nequivisset. Venio nunc ad posteriores literas tuas, in quibus illud gratissimum mihi, quod probas ea quae de alea edidimus, quanquam fateor non uno nomine displicere potuisse. Patri meo quas ad ipsum dederas tradidi, in quibus elegantissimos utraque lingua versus tuos reperimus, quos evolvimus non simplici vice. O te felicem ingenio isto ad seria juxta atque ameniora studia accommodato habili promtoque. Ast ego nequicquam divas Helicones colentes semper invocavi licet carmine mirificè delector. Schotenij opus mutilum te accepisse mea quam deprecor culpa et praecipiti festinatione accidit, cum eo ipso quo ad te scribebam die Haga discedendumGa naar voetnoot2) esset. Folia autem quae deerant eadem via qua caetera ad te perferri curabo. In contemplatione lineae curvae quam antiquis notam fuisse asseris frustra aliquantum temporis insumpsi, neque adhuc ullam insignem ejus proprietatem deprehendere potui, nisi quod uno casu in circulum perfectum evadit. itaque summopere ex te intelligere cupio, quo suo merito à veteribus olim et rursus a te nunc celebretur. Equidem nusquam ullam hujus lineae mentionem factam inveni, sed multa intercidisse scio veterum scripta multaque in Bibliothecis etiamnum latere, unde fortassis illam produxeris. Gregorij à Sto Vincentio liber nunc ad manum non est quem amico utendum concessi; quaenam vero sint ipsius Parabolae quas dicis Virtuales, non satis recordor, sed primo quoque tempore perquiram. Quod quaeris de Robervallio num quid hactenus ediderit, non aliud puto edidisse, quam, sub Aristarchi Samij nomine, librum de Mundi SystemateGa naar voetnoot3). Ipse enim non solum annotationum quas suas profitetur sed totius libri autor est. Puto autem non pauca editione digna ipsum asservare in quibus est et de Refractionibus tractatus. E quo problema quoddam mihi ostendit, quod ego me solum invenisse existimabam. Quomodo nimirum radij ad punctum certum tendentes, in alio puncto dato congregari possint accuratè, ope lentis quae non nisi sphaericas superficies habeat. Experire quaeso an invenire ejusmodi lentem possis posito eo quod Cartesio debemus refractionum principio. ne nihil tibi investigandum in- | |
[pagina 56]
| |
vicem proponam, pro tot Archimedeis Tuis problematibus quibus me continue exerces. Caeterum Vale, Vir summe et me ama Tui observantissimum Christianum Hugenium. |
|