Oeuvres complètes. Tome II. Correspondance 1657-1659
(1889)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 540.
| ||||||||||||
[pagina 262]
| ||||||||||||
antea usus etiam fueram, eam ex erraticarum stellularum esse familiâ, periodumque suam 16 absolvere circiter diebus; nec non ultra 3 à corpore Saturni discedere: prout observationes, quas penè multas possideo, accuratè commonstrant. De quibus has pauculas tibi habeto: num cum tuis omnino consentiant, avidè exspecto. Anno 1657, die 21 Martij horâ 9 vespertina Comes ♄ visus est ad Orientem in maximâ remotione, et cum globulis, seu ansulis ♄ prorsus in lineâ rectâ. Interstitium inter dictum Satellitem et Saturnum ipsum vix aequabatur interstitio inter Montem Argentarium, et Lacum nigrum majorem in Lunâ: atque ita, meo iudicio, vix tribus minutis à corpore ♄ distabat.
At die 16 eiusdem mensis rursus ad occidentem in maxima circiter digressione deprehensus est. Libellum istum de Saturno, Hodiernae (quem autorem aliàs de nomine tantum novi) nondum quidem vidi; sed aliquid tamen iam de eo ab Illustrissimo et Reverendissimo Caramuelo LobkowitzioGa naar voetnoot1), Episcopo Campaniensi, Neapoli iam commorante innotuit. vellem ut libelli istius particeps fieri possem. Solem rectè observasti triennio et amplius paucissimas generasse maculas; quanquam non singulis semper serenis diebus istum, ratione macularum sum contemplatus: attamen quoties id factum est, toties vel paucissimas imò planè nullas me deprehendisse scias: cum tamen alio tempore, uti ex meis, nec non Scheinerianis observationibusGa naar voetnoot2) clare patet, | ||||||||||||
[pagina 263]
| ||||||||||||
multò fuerint frequentiores, et nobiliores. Quotquot autem maculae annis 4 praecedentibus à nobis annotatae fuerint, non minus lubenter communicabo. Anno 1654, die 25 Augusti, binae maculae conspectae sunt, quae ad diem 27 usque in Sole subsistebant.
Praeter has autem maculas ab initio anni 1654 huc usque, ut ut multoties Solem inspexerim, ut dixi, nihil prorsus, quod sciam deprehendi. Caeterum de spurijs illis imaginibus Solis, quicquid Warsaviae à viro aliàs jngenioso Martino BernhardiGa naar voetnoot3) observatum estGa naar voetnoot4) Tibi simul transmitto, tum exemplarGa naar voetnoot5) schematis, quod ipse autor, jussu Regis nostri mihi nitidissimè delineatum obtulit. Quibus fruere, et rem literariam, prout coepisti exornare perge. Vale amice Honoratissime.
Dantisci Ao. 1658 Die 26 Octobris. |
|