Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 16
(2000)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd7221. 1644 december 31. Aan [S.] Rosenhane.Ga naar voetnoot1Nobilissime et amplissime domine, Ego partim natura partim studiis ita factus sum, ut omnibus triumphis pacem potiorem existimem, non quod mea id magis quam aliorum intersit, sed quod misereat me Achivorum, qui plectuntur quicquid reges delirant.Ga naar voetnoot2 Quicquid Suedi circa pacis negotium egere, mihi probatur.Ga naar voetnoot3 Gallos quod attinet, quo magis inspecto consilia illorum qui hic digito res temperant, eo magis credo amari ab illis bella externa, non tantum ut domestica evitent, verum etiam quia multis modis fruuntur aliorum malis. Sed qui propius adsunt illis negotiis melius et de iis iudicare possunt.Ga naar voetnoot4 Ut pax tractetur cum toto ordinum conventuGa naar voetnoot5 moris non est, nec in Germania, nec in aliis regnis ubi ordines multum possunt. Satis est quod a regeGa naar voetnoot6 aliqui ad eam rem consultis ordinibus delegantur et quod quae acta sunt ordines approbant, ut vim certam atque perennem habeant quae sunt acta.Ga naar voetnoot7 Postulatum autem illud, ut Trevirensis elector restituatur in libertatem ac possessionem suarum ditionum, bonorum, dignitatum,Ga naar voetnoot8 videtur esse praecox nimis et ad caput negotii, cuius magna pars erit deiectorum restitutio, pertinere.Ga naar voetnoot9 Cogitandum etiam est nullum nunc esse principem, excepta forte landgravia, qui Gallorum opem imploret,Ga naar voetnoot10 imo qui non aliquid incommodi ab imperatore pati malit quam Gallis praetextum praebere retinendi alia Imperii Germanici loca, quomodo retinent ur- | |
bem Mediomatricum, Tullorum et Viridunorum, id est animo nunquam reddendi,Ga naar voetnoot11 sed annectendi ea Galliae, iure, ut loquuntur, unionis.Ga naar voetnoot12 Sed caesariani quoque mihi videntur nimis suis studere rebus, cum pacis conditiones volunt redigi ad eam formam, ad quam se res habuere anno 1630;Ga naar voetnoot13 et cur non potius ad illam anni 1618? Durum vero, quod Austriacis Galli malam fortunam exprobrant, cum vices bellorum sint valde mutabiles. Nescio quid serus vesper vehat.Ga naar voetnoot14 Elector Trevirensis ut suos non minus quam alii principes ad locum colloquii mittere possit, aequum est. Quo autem in statu is antistes nunc sit, Viennae disci debet. Misit hinc regina Angliae pecuniae nonnihil ad regem maritum,Ga naar voetnoot15 quod ipsa a regina regente Galliae exceperat. Rex autem ad eos qui parlamentum Londini componunt legatos de pace misit Richemontium ducem et comitem Suthamptonum; serione, an ut diem ducat et semina discordiarum quae sunt in parlamento augeat, dubitatur. Hic omnia quieta. Bellum in ver differtur. Deus, nobilissime et amplissime domine, Nobilitati vestrae favens adsit, nobilissimae Amplitudinis vestrae ad obsequia paratissimus,
| |
Lutetiae, 21/31 Decembris 1644.
Mottam in Lotharingia undique circumvenere Galli. Erupere qui intus sunt, sed improspere. | |
Adres (volgens de uitgave der Epist.): D. Rosenhan. |
|