Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 16
(2000)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd7212. 1644 december 24. Aan J. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Illustrissime et excellentissime domine, Multas ago gratias pro literis ad me missis 28 Novembris et additis chartis.Ga naar voetnoot2 Valde probo quod saepius invitentur Imperii Germanici membra ad ea loca in quibus agitur de constituenda per Imperium pace, ut si adsint consilia sua tribuant, sin minus, norint in posterum non Suedos sed semet suae causae defuisse. Neque culpari possint Suedi, si securi de illis qui rerum suarum curam non habent, sua ipsi curent. Video etiam tot tamque bonas vias ad pacificas collationes offerri caesarianis legatis, ut omni humano generi satis sit constaturum belli moras ipsis non posse imputari.Ga naar voetnoot3 Haec, spero, et Deum nobis dabunt faventem et aequos omnes. Veneti quoque non habebunt quod nobis succenseant. Post res enim mari feliciter gestas multa etiam in Norvegia,Ga naar voetnoot4 Scania, Holsatia, Jutia bene nobis procedere, est quod gaudeamus.Ga naar voetnoot5 Sunt hic etiam rumores multis ex locis de nova clade quam apud Magdeburgum Saxones et Galassius acceperint, qua de re certiora exspectamus.Ga naar voetnoot6 Mihi nihil sit gratius quam si in his magnis negotiis utilem aliquam operam reginae regnoque pro summis in me beneficiis praestare possim. Non dubito quin Excellentiae vestrae cordi sint res landgraviae, praesertim illae in Transamasianis locis.Ga naar voetnoot7 Qui in Bata- | |
via plurimum valent, non optime ei volunt, et solent saepe privata praeferri publicis.Ga naar voetnoot8 Nostrum esse arbitror omnibus modis devincire et in societate amicitiaque nostra retinere feminam principem, optime de re communi meritam, magni animi atque ingenii. Quod de libertate Trevirensis antistitis Galli movent,Ga naar voetnoot9 id mihi videtur intempestivum; nam talia ad principale negotium pertinent, neque solent in antecessum obtineri,Ga naar voetnoot10 sed et hoc et alia mihi persuadent eos qui plurimum in Gallia possunt pacem serio non velle. Deus, illustrissime et excellentissime domine, Excellentiam vestram sospitet, Excellentiae vestrae semper serviturus,
| |
Lutetiae, 14/24 Decembris 1644. | |
Adres (volgens de uitgave der Epist.): Baroni Oxenstiernio, plenipotentiario. |
|