Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 16
(2000)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd7214. 1644 december 26. Van H. Appelboom.Ga naar voetnoot1Illustrissime et excellentissime legate, domine observandissime, Postquam Gallasius Magdeburgum fugit, et mille quingenti eius equites et bis mille pabulatores capti sunt;Ga naar voetnoot2 marescallus Torstensonius castris eius appropinquabat, quo minus tuta forent quae ulterius conaretur Gallasius. Sconbechiam itaque tetendit 16 Novembris.Ga naar voetnoot3 Interea Coningsmarkius Wenslebium, praefectus Eisenbergius Wolmstadium occupant, ne quis ex istis locis hosti commeatus suppeditaretur. Novum Halmerslebium tenuit hostis praesidio 150 militum; quod cum Magdeburgum contenderet, a dicto Eisenbergio 109 capiuntur, reliqui omnes interficiuntur.Ga naar voetnoot4 Vigesima secunda Novembris cognovit Torstensonius per captivos equitatum hostis,Ga naar voetnoot5 coniuges puerosqueGa naar voetnoot6 Zerbstiam versus fugere,Ga naar voetnoot7 ut sese iungerent Hatsfeldio.Ga naar voetnoot8 Gallasius autem cum reliquiis peditatus, cum machinis suis bellicis et sarcinis quae superessent Magdeburgi mansit. Flumen itaque traiecit Torstensonius cum equitatu et Serbstiam properabat; verum eo perventum ex copiis suis emissitiis cognovit hostem Gutterbachium sese vertisse, cuius rei gratia Torstensonius Meunkam festinabat; quo cum media iam nocte adveniret, hostem offendit numero 2500 validorum equitum. Nocte intempesta nihil effectum est. Tardabant Torstensonium nonnihil difficiliores rivulorum nonnullorum transitus, factum tamen, ut prima aurora signum datum sit concursumque. Confestim hosti metus et fuga incuttitur.Ga naar voetnoot9 Quantam cladem passus sit,Ga naar voetnoot10 ex captivorum hoc indice constat. Est et magnus interfectorum numerus, qui propter amplitudinem campi, in quo occubuere, tam cito col- | |
ligi et cognosci non potuerunt. Certum est inter eos multos quoque magnos esse.Ga naar voetnoot11 Victores prosecuti sunt comitem BroyGa naar voetnoot12 duobus miliaribus a loco congressus, donec deficientibus ex continuo 15 miliarium itinere equis revertendi necessitas imposita esset. Haec omnia habeo ex literis marescalli Torstensonii cum involuto indice captivorum.Ga naar voetnoot13 Caesariani ita fugientes in tribunum GoldsteniumGa naar voetnoot14 inciderunt, qui 300 equitum comitatu in itineris securitatem assumpto Berlinum contendebat propriae rei familiaris gratia. Ab eo etiam ita accepti sunt, ut minima pars evaserit captis undecim signis. 22 Novembris ceperunt Suedi integram caesarianorum legionem in ipso suburbio Magdeburgico.Ga naar voetnoot15 Torstensonius Pegavium nunc obsidere dicitur.Ga naar voetnoot16 Magdeburgum omni commeatu interclusum est a Coningsmarchio ab una, et a Hassiacis ab altera parte.Ga naar voetnoot17 Danorum praefectus Alefeldius studuit se iungere militi ex Fiunia insula advenienti et ita Wrangelium offendere, sed cognita Wrangelii vigilantia et industria, insidias impetusque ferre assueti, Itzahoam revertebatur.Ga naar voetnoot18 Interea Wrangelius Ripam, Coldingiam, Arhusiam, Rincopiam et Alborgiam occupavit totamque Wensuseliam cum Juthlandia Suedis tributariam fecit;Ga naar voetnoot19 qui in armis erant interfecti sunt. Monasterii Osnabruggisque reciproce traditi sunt salvi conductusGa naar voetnoot20 a principalibus subscripti et confirmati. Caesareani primitus legatis nostris suum procuratorium per decanum transmiserunt. Illud sequebatur propositio ipsa per eundem decanum.Ga naar voetnoot21 Suedo- | |
rum autem propositio per regium legationisque secretarium dominum Mylonium caesareis tradebatur.Ga naar voetnoot22 Deus, qui pacis author est, felicem, firmam et stabilem pacem largiatur voto eam expetentibus et prosperum ipsorum armorum successum concedat in sui nominis gloriam et orbis christiani requiem. Idem, illustrissime domine, Excellentiam vestram quam diutissime incolumem et felicem servet, illustrissimae Excellentiae vestrae omni obsequio devinctissimus,
| |
Amstelodami, 26 Decembris 1644.
Illustrissimae Excellentiae vestrae devote etiam mitto propositionesGa naar voetnoot23 legatorum Osnabrugi et Monasterii exhibitas,Ga naar voetnoot24 quas spero illustrissimae Excellentiae vestrae gratas si antea non habuerit. | |
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 7 Ian. 1645. |
|