Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 16
(2000)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd7203. 1644 december 17. Aan H. Appelboom.Ga naar voetnoot1Clarissime domine, Aut bona sunt aut in bona spe omnia quae nuntiant literae Claritatis vestrae datae V Decembris. Quando mari pacem iam hiems indixit, videbimus an per haec tempora adhuc aliquid in Scania proficere possit marescallus Hornius,Ga naar voetnoot2 deinde an Wrangelius intercipere hostium coeuntes in Juttia copias,Ga naar voetnoot3 deinde vero an Gallassius ad se tracturus sit Saxonicas et Hazfeldicas copias,Ga naar voetnoot4 an vero interpositurus se sit marescallus Torstensonius et an eum adiuturi sint Hassici. Hic nihil agitur, torpent omnia.Ga naar voetnoot5 Congregantur ordines in Normannia, Britannia, Burgundia pecuniarum causa. Marescallus Turenae peditatu parum valet; in apertum ultra duo millia producere non potest et dicuntur illuc ire dux Lotharingus et Glenius. Hassici rogati a Gallis ut se ipsis adiungant, excusant se ob pabuli penuriam. Fama hic est, de qua nihil affirmaverim, venisse ad Rakoczium XXV Turcarum millia. Illud credi video vizirium Offensem a munere suo demotum, ideo quod Rakoczio adversatus crederetur. Legati a parlamento Londinensi apud regem Angliae fuere, sed nihil effectum arbitror; non enim colloquium petebant, sed nudum responsum ad conditiones iniquissimas. Sed Walleri copias aiunt a regiis caesas. Papa cudit novem novos cardinales. Placent mihi quae Monasterii et Osnabrugae acta sunt circa ea quae in vestibulo pacis negotium morabantur. Deus principale negotium ad eum perducat exitum quem optant tot populi, bello tam longo ac gravi ad maiores quam dici potest miserias redacti. Deus, clarissime domine, Claritati vestrae faveat, Claritati vestrae studiosissimus,
| |
Lutetiae, XVII Decembris 1644. | |
Adres: A monsieur/monsieur Appelboom, Suedois, à Amsterdam. Port. Adres (volgens de uitgave der Epist.): D. Appelboom. |
|