Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 16
(2000)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd7202. 1644 december 17. Aan J. de Wicquefort.Ga naar voetnoot1Nobilissime et amplissime domine, Excusatione nihil opus, damus hanc veniam et petimus vicissim quam saepe negotia exigunt; et libera debent esse ista non minus quam maris commercia.Ga naar voetnoot2 In epistola Nobilitatis vestrae data 5 DecembrisGa naar voetnoot3 multa mihi pergrata sunt, sed imprimis de meliore vale- | |
tudine domini Crosuicii,Ga naar voetnoot4 quem pluris facio quam verbis exprimere possum. Est plane natus ad res magnas. De literis Nobilitatis vestrae nihil dixi supra rem, plura dicere non audeo, ne, non dicam adulari, quod nunquam potui, sed nec blandiri, quod nec ipsum bene novi, videar.Ga naar voetnoot5 In Scania puto hiberna Suedis quam Danis fore meliora.Ga naar voetnoot6 Magni sunt viri qui a SuediaGa naar voetnoot7 quique a Dania ad pacificandas istorum regnorum res mittuntur.Ga naar voetnoot8 Ferocior erat Danus quam ut sine magno suo malo ad conditiones aequas perduci posset. Ordines Foederati circa honoris signaGa naar voetnoot9 magnas reperient controversias paratas sibi:Ga naar voetnoot10 nimis inflarunt utrem.Ga naar voetnoot11 Via illa media quam ingressi sunt,Ga naar voetnoot12 enato hoc inter Suedos et Danos bello, saepe nulla via est, nec amicos parat, nec inimicos tollit.Ga naar voetnoot13 Sed multa video in ista republica ex rationibus privatis magis quam ex communibus utilitatibus agi. De principe aut rege designato Daniae mirum nihil adhuc ad nos certi pervenisse.Ga naar voetnoot14 Magna est exspectatioGa naar voetnoot15 an Saxonici et Hatzfeldici se iuncturi sint cum Galassio apud Magdeburgum aut alibi et, si id eveniat, Hassici se addituri sint Torstensonio;Ga naar voetnoot16 et quod iter capturus sit Torstensonius. Dux Lot[h]aringus et Glenius versus Maguntiacum ire hic putantur. Nescio an verum sit XXV millia Turcarum venisse ad Ragotskium, sed | |
credi video visirium Offensem ab ea praefectura demotum, quod minus quam debebat res Ragotskii promoverit. Deo gratias ago quod melius valet dominus Crosuicius, et spero Ordines Foederatos prudentia sua effecturos, ut quiescant res Transamasianae.Ga naar voetnoot17 Monasterii et Osnabrugae cum de praeviis ad pacem rebus transactum sit,Ga naar voetnoot18 spes est brevi appariturum qui sint qui pacem velint. Germani principes et civitates, si ipsi suam libertatem non curant, nemo externus eos liberos praestare poterit.Ga naar voetnoot19 Benshemum intelligimus a Bavaro vi ereptum Gallis et tantundem eos de Weinshemo sperare; esse autem dicuntur Bavari partim ad Heilbrunam, partim in Montanevio.Ga naar voetnoot20 Magalottius autem et Vaubecurtius Lotharingia non exeunt. Motta premitur. Elbeuvius huc venit, exspectatur et Gassio, valde inter se discordes. Nobilitas hic lege data iis qui iam moribus eam obtinebant, literis consiliariorum parlamenti,Ga naar voetnoot21 grandis consilii et rationum. Ad pecunias quaerendas ordines in locis ubi is mos est convocantur, euntque ea de causa princeps Condaeus in Burgundiam, in Normanniam Longevilius, in Britanniam Armoricam Milleraeius, qui mox Romam iturus dicitur obedientiae testandae causa legatus extra ordinem, ordinariam ibi legationem obituro Plessaeo Pralino. Nam San[c]ti Chaumontius huc revocatus redit rebus non ex regentium voluntate gestis. Mediolani parcendae pecuniae augentur cohortes, minuitur praepositorum numerus. Exspectantur ibi pecuniae a Neapoli; tempestas vero impedit, quominus equites ex Italia in Hispaniam transiere. Rex Hispaniae Madriti esse dicitur. Contra Tangres ab Hispanis captas Galli se consolantur quingentis Hispanorum caesis. Sed et marchio Tarracosae in Portugalliam nuntiatur intrasse. Papa IX cardinales facere meditatur et legatis regum contra praefectum urbis locos priores adiudicavit. Barbarini dicuntur tres milliones offerre duci Longevillano pro dynastia Novi Castelli apud Helvetios. Piccolominaeum audimus et aliis auctum honoribus et Velleris Aurei. Regina Angliae non probat quae facit elector Palatinus.Ga naar voetnoot22 Walleri copias a regiis credit caesas; de pace nihil sperat ob iniquissimas conditiones quas a parlamento legati ad regem attulere. Deus, nobilissime et amplissime domine, Nobilitatem vestram sospitet, nobilissimae Amplitudini vestrae addictissimus,
| |
Lutetiae, 17 Decembris 1644. | |
Audimus 24 Novembris apud WechaviamGa naar voetnoot23 Hatzfeldium fuisse aut eius copias, Goetzium in montibus Walachiae capto Ledenicho multum incommodare Olmitiae, Glenium minari Hassiae Casselensi. Princeps Ludovisius ambit virginem natam ex fratre pontificis. Galli in Italia in Languis et Montisferratensi ditione capiunt hiberna, Hispani in tractu Genuensi.Ga naar voetnoot24 Bavarus vult credi se vere habiturum militem ad XXV millia. | |
Adres (volgens de uitgave der Epist.): D. Vicquefortio. |
|