Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 16
(2000)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd7201. 1644 december 17. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Literae a Francofurto recentes satis nos docentGa naar voetnoot2 Benshemium Bavarorum vi et impetu ereptum Gallis, et sperare Bavaros se idem facturos de Weinhemio.Ga naar voetnoot3 Marescallum Turennae aegre producere posse in apertum duo millia peditum. Credi vero ducem Lotharingum et Glenium ire in Mogontiaco proxima, ut eo attracta Gallorum parte tutiora sint hiberna Bavaris in Via Montana. Merciacus apud Erpachium esse dicebatur et ire longius; Hazfeldianos in hoc occupari, ut apud Dresdam, transito Albi, cum Gallassio se iungant. Fama ibidem erat, nescio quam certa, XXV millia TurcarumGa naar voetnoot4 se adiunxisse Ragozio.Ga naar voetnoot5 Illud vero etiam hic pro certo habetur, vizirium Offensem a munere suo demotum,Ga naar voetnoot6 ideo quod Ragozii conatus impedisset. Legatus Batavus hic non | |
bene excipitur.Ga naar voetnoot7 Causa est, quia Galli nondum tale obtinuere foedus apud Batavos quale volunt.Ga naar voetnoot8 Putabatur hic dissidium quoddam oriturum inter ducem Aurelianensem et ducem Anguianum, sed dux Anguianus patris monituGa naar voetnoot9 magna cum submissione adeundo ducem Aurelianensem id praevenit. Duodecim illi milliones,Ga naar voetnoot10 qui ex hac urbe contrahi debebant, procedunt sed tarde. Interim eunt praefecti ad suas praefecturas, princeps Condaeus in ducatum Burgundiae, Longovillius in Normanniam, Milleraius in Britanniam Armoricam, ut ordinibus convocatis - manet enim illis in locis antiqui iuris umbra - pecunias quaerant, quibus sane et magnis opus est. Motta Odincurtius dicitur esse in reditu ad hanc aulam multum accusatus a multis; comes vero Harcurtius adhuc iter in Catalaniam molitur. Regem Hispaniae audimus esse Madritii. Tagres urbem ab Hispanis captam pro certo habetur et quingentos Hispanos in illis locis a Gallis caesos.Ga naar voetnoot11 In Mediolanensi territorio per parsimoniam augentur cohortes, numero praefectoram imminuto. Papa cardinales alios novem facere vult. Praefectus autem urbis Romae, qui cum legatis regum contenderat, iussus est eis cedere. Pecuniae exspectantur Mediolani a Neapoli et in Hispania eques ex Italia, cuius transvectioni obstitit tempestas. Ardet adhuc controversia inter Tigurinos et pontificios Helvetios de sacello, non sine metu ne ad arma veniatur. Audimus etiam a Melitensibus captam galeonem unam, mersam alteram.Ga naar voetnoot12 Viennae iussos ab imperatore exire qui publico sunt inutiles; vino autem impositum vectigal quartae. Multos excursus fieri a Crabatis qui sunt Franckenthaliae. Marchionem Tarracosae in Portugalliam irrupisse. Bavaricorum bonam partem apud Hailbrunam esse; perseverare eos in munienda Hoechsta.Ga naar voetnoot13 Piccolominaeum in Belgico magnis affectum honoribus, etiam Vellere Aureo. Rex Angliae creditur de Wallero victoriam reportasse. Ipse Wallerus, ut et antehac Essexius et Mancestrius, suspecti esse parlamentariis, quia non omnia ipsis succedunt. Legati a parlamento ad regem cum ostenderent se non ad colloquium venisse, sed ut responsum peterent super perscriptis a parlamento pacis conditionibus, cum responso con- | |
ditiones illas sane regi graves reiiciente abierunt. Multum autem in parlamento disputatur, tum an mortem meruerit Cantuariensis archiepiscopus, tum an Scoti in Angliae penetralia advocandi sint. Rex Basingum ab obsidio liberavit, at Farfaxius pro parlamento obsidet Scamburium et Pontefractum. Alliciendis animis constitutum hic est, ut nobilibus accenseantur filii senatorum in parlamentis, in magno consilio et in collegio rationalium. Magalottius et Vaubecurtius non multum abeunt a suis locis, collocati ad Novum Castellum in Lotharingia. Pro altero Novo Castello in finibus Helvetiorum Barbarini dicuntur offerre auri millionem duci Longovillano. Inimicitiae sunt inter Elbovium, qui huc iam venit, et Gassionem, qui brevi hic exspectatur. Deus, excellentissime et illustrissime domine, Sublimitatem tuam felicem ac beatam praestet, Sublimitatis tuae devotissimus cultor,
| |
Lutetiae, VII/XVII Decembris 1644.
Quae hic praeterea intelligimus haec sunt.Ga naar voetnoot14 XXIV Novembris Zvichaviae fuisse Hazfeldii copias; Goetzium in montibus Wallachiae Ledenicho capto itinera ad Olmitiam tenere infesta; Glenium tentare aditum in Hassiam Cassellensem.Ga naar voetnoot15 Princeps Ludovisius ambit virginem natam ex fratre pontificis. Galli qui sunt in Italia, hiberna cepere in Langicis et Monteferrato; Hispani in Ermensi terra. Bavarus famam spargit se habiturum vere exercitum XXV millium. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. (B)enshemium a Bavaris captum. Spes de Weinhemio. De (Tu)renna, Lotharingo, Merciaco, Hazfeldio. Fama de Ra(go)zio et Turcis. Legatus Batavus cur non bene exceptus. (Diss)idium inter Aurelianensem et Anguianum sublatum. Pe(cu)nia tarde contrahitur. Praefecti abeunt ad sua. De Motta (Od)incurtio, Harcurtio. Hispanica. Exercitus in Italia (im)minutus. Papa cardinales faciet. Praefectus Romae (le)gatis regum cedere iussus. Expectatur Mediolani (pe)cunia et miles. Controversia Tigurinorum. Praeda Me(li)tensium. Viennae acta. Excursiones Francothaliae. (Ir)ruptio in Portugalliam. De Bavaris; Piccolominaei (ho)nos. Anglica. Qua arte animi allecti Gallorum. (De) Magalottio, Vaubecurtio. A Barbarinis oblata. (In)imicitia inter Elbovium et Gassionem. De Haz(fe)ldio, Goezio, Glenio, principe Ludovisio. (Hi)berna in Italia. Sparsa a Bavaris. |
|