Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 16
(2000)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd7164. 1644 november 26. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Didici ex status consiliarioGa naar voetnoot2 contrarium eius quod ex domino DavausioGa naar voetnoot3 intellexeram, iam vivente adhuc cardinali Riceliaco ita innexam foedere Galliam cum rege regnoque Portugallico, ut nisi eis comprehensis pacem facere non possit. Addebat is ex quo haec didici quendam collegam suum his diebus ea de reGa naar voetnoot4 egisse cum cardinali Mazari- | |
no.Ga naar voetnoot5 Catalanis itidem promissum, ne pax fiat nisi ipsis sub imperio Gallico manentibus, scimus ex ipso foedere,Ga naar voetnoot6 quod multorum est in manibus nec tam clam habetur quam illud cum Portugallis. Velint Galli etiam cum Batavis foedus facere,Ga naar voetnoot7 ne aut pax aut indutiae nisi communiter fiant.Ga naar voetnoot8 Cum vero non ita fractae sint vires Hispaniae, ut credi posset aut iure in Portugalliam abstitura aut Catalanos relictura Gallis, ut iam de Batavis nihil dicam, videtur cardinali Riceliaco id fuisse propositum, ne pax unquam fieret; unde et moriturus nihil magis regi commendavit quam belli prosecutionem.Ga naar voetnoot9 Cum vero cardinalis Mazarinus Riceliaci vestigiis ferme per omnia insistat, bellum praeterea et tutiorem eum praestet et multas det rei faciendae commoditates, dubitare cogor, an pacis negotium serio a Gallis tractetur, an vero praetextus quaerant per quos pacis, quam ipsi non volunt, tardandae invidiamGa naar voetnoot10 in hostem declinent. Quodsi bellum in Germania duci etiam e re est Suedica, non habeo quod contra dicam. Sin vero Suediae aut pax est utilior, aut in aliis locis bellum, sollicitus sum, quem res sit habitura exitum, Suedia quidem Galliae adiuncta, Gallia vero ipsa per tot nexus impedita, ne ad pacem perveniat. Sed cum ego omnes istius negotii recessus non nisi coniectura assequar, totum hoc Deo imprimis, deinde et eorum quibus hoc commissum est prudentiae relinquo. Papa ita res invenit ab Urbano exhaustas atque obaeratas, ut a cavillatoribus dicatur papatum accepisse sub beneficio inventarii.Ga naar voetnoot11 Camillus cardinalis futurus dicitur.Ga naar voetnoot12 Finale accepto praesidio extra metum a Gallis est. Hispanorum in Catalania exercitus, quem Hispani vulgant esse peditum sedecies mille, equitum quinquies mille, sed Galli multo minorem esse contendunt, dicitur ire contra Salsonam oppidum, quod non mul- | |
tum abest a Barcinone. Harcurtius morbo aut rebus nondum paratis hic detinetur, et magnus est metus, ne Catalani fidem mutent, qui et Barcinonem habent in sua potestate et fauces illas per quas, si velint, Gallis reditum in Languedociam possint praecludere. In Germania arx Crucenaci adhuc contra Gallos defenditur. Cepere Galli arces quasdam, inter eas Obersteinum.Ga naar voetnoot13 Dux Carolus magna tributa exigit ex Eifeldia et Meienfeldia.Ga naar voetnoot14 Copiarum eius maxima pars ad Mosellam se habet, nondum cum Glenianis coniuncta. Et ne id facile fiat, missus in Hundsruckiam Rosa cum tribus equitum millibus. Qui autem Gallorum circa Francothaliam fuerant, inde digressi sunt impedituri Bavaricos, ne Bingam capiant. Hoechsta Bavaris dedita nono mensis huius.Ga naar voetnoot15 Hazfeldius autem a Bavaricis seiunctus videtur ire, ut cum Gallassio se iungat. In Hibernia ab OnealioGa naar voetnoot16 caesi dicuntur Scoti octingenti; a Prestono autem Hiberno pontificioGa naar voetnoot17 obsideri arx Dunganana amni KiltzenoGa naar voetnoot18 adsita. Regina Angliae diu petiit, ut protestantibus, quales sunt plerique de familia eius, liberum sit religionis exercitium in Lupara, sed nihil obtinuit amplius quam ut eis liceat coniunctim Deum precari. Mottam in Lotharingia audimus obsideri a Gallorum sex millibus, defendi a Lotharingicis mille et quingentis. A Francofurto discimus eos qui ibi sunt, coniugium reginae nostrae cum electore Brandenburgico habere pro re facta, nisi quod legati BrandenburgiciGa naar voetnoot19 non nisi parce de ea re loquuntur. Austriaci vero prae se ferunt gaudium eam ob rem et ex ea spem bonam pacis cum Suedis, etiam nolentibus Gallis. Iidem Austriaci ostendunt se pacem cum Ragozio sperare,Ga naar voetnoot20 ut Goetzianis copiis adversus Galliam uti possint.Ga naar voetnoot21 Bavarus quoque diu multa antehac locutus de eximenda e bello Franconia, Suevia, Bavaria ex Gallorum consensu,Ga naar voetnoot22 quod iam aliquibus allubescere coeperat, acceptis a Vienna auxiliorum promissis mutavit sermonem et ad Monasteriense colloquium se vertit, eo suos missurus, quod eius exemplo dicuntur facturi et alii principes. Bavarici bona praesidia habent Stolhoviae, Manheimi, Germsheimi; Ringaviam vastant, pontem navalem ponunt apud Bingam. Hazfeldius per Fuldam transierat. | |
Non videtur futurum, ut Monasterii in unum locum conveniant legati reipublicae Venetae et legati electorum: nolunt enim electores ei reipublicae postponi, quanquam respublica Veneta decreto imperatoris se praelatam contendit.Ga naar voetnoot23 Sed puto concursum talem posse vitari. Audimus etiam ab imperatore novos milites scribi in terris hereditariis. Deus, excellentissime et illustrissime domine, Sublimitatem tuam servet, Sublimitatis tuae devotissimus cultor,
| |
Lutetiae, XVI/XXVI Novembris 1644.
Regina Angliae, ut supra attigi, plurimos in familia sua habet protestantes. Pro eis obtinuit, ut liceret eis preces collectim ad Deum facere in Lupara. Plus libertatis pro eis impetrare non potuit obstantibus edictis semper observatis,Ga naar voetnoot24 ne in hac urbeGa naar voetnoot25 aut aula regis alia religio exerceretur quam ea quae praevalet. Parlamentariis res satis succedunt feliciter, nam et ThinmuthumGa naar voetnoot26 cepere et Levepolam, et sperant brevi se habituros oppidum Carlilam, arcem Basinam et Belverium, in cuius valle vulgant a se concisos regiorum equites sexcentos, peditum trecentos.Ga naar voetnoot27 Rex Oxoniam redierat; copiarum eius pars maxima erat apud Wodstockium. Multum praedicant regis et principis Ruperti fortes animos ipsi adversarii. Creditur proelium imminere, si rex servare vult arcem Duningtonam, quae et ipsa obsidetur a parlamentariis. Motta Odincurtius huc revocatur. Scribunt contra eum Catalani. Merciacus apud Lademburgum, Heidelbergam et Weinhemum maximam habet copiarum partem. Pars Lotharingici militis in Flandria non longe a Gandavo. Spargitur hic rumor, de quo nihil affirmo, parari classem in Gallia viginti navium longarum, aliarum XXXII. Melitenses magnam praedam fecere capta galeone Turcica.Ga naar voetnoot28 In Italia Hispani etiamnunc apud Alexandriam sunt, ut Gallorum conatus observent. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Gallorum foedera cum Portugallis, Catalanis, Batavis; un(de) pacem declinare illos credit, Suedos monet. Papae dictum (qu)od omnia obaerata. Spes de Camillo. Finale securum. Catalanica. Crucenacum defenditur; Obersteinum captum. (De) Lotharingo. Galli Bavaros impediunt. Hoechsta dedita. (De) Hazfeldio. Anglica. Preces reginae Angliae reiectae. Motta obsessa. Fama de connubio Christinae et Brandenbur(gi)ci. Austriacorum spes de pace cum Suedis et Ragozio. (Ba)varus sententiam mutat. De Bavari exercitu; Hazfel(di)o. Lis inter electorum et | |
Venetos legatos. Quid regina Angliae obtinuerit. Parlamenti Anglorum fortuna. (De) Motta Odincurtio, Merciaco, Lotharingicis. Rumor (de) classe Gallorum. Praeda Melitensium. Hispanorum (co)piae apud Alexandriam. |
|