Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 16
(2000)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd7167. 1644 november [25/26]. Aan J. de Wicquefort.Ga naar voetnoot1Nobilissime et amplissime domine, De felice nostrorum in mari proelio ut Nobilitatis vestrae, ita et plurimorum aliorum literae dubitare amplius nos non sinunt.Ga naar voetnoot2 Neque multum discrepant a primis posteriores nuntii, nisi quod minor traditur Danicarum navium numerus et una nostrarum navium | |
mari hausta, hominibus servatis, capta navi hostium.Ga naar voetnoot3 Restat ut cognoscamus, an praeter insignem gloriam et imminutas mari hostium vires animosque maiores nobis aliquos fructus haec res sit datura. Advenit ea anni tempestas quae difficiles sit redditura in ipso mari navigationes. Dierum aliquot indutiae in ScaniaGa naar voetnoot4 fabricatae per Gallos et Batavos legatos efficiunt, ut aliquid de pace in illis locis sperem, nam illa Germanica procedit tardius. Quanquam enim de instrumentis datae potestatis videatur convenisse,Ga naar voetnoot5 nova Suedis offensa obiecta est non lectis legatorum nostrorum literis in Francofurtensi conventu, at cum paris tenoris eorundem legatorum literae ad principes singulos pervenerint, spero fore ut quibus pacis negotium commissum est, ii illico adsint in iis ubi id negotium tractatur locis. Multum ad celerandam pacem momenti adferet, siquid et domino Torstensonio bene evenerit. Hochstam audimus deditam Gallis huius mensis die nono; a Franckendalia autem abiisse Gallos, ut Bavaros a Binga oppugnanda averterent. Etiam RosaGa naar voetnoot6 in Hundsruchiam iverat, ut si posset impediret, ne Gleenius coniungeret se cum Lotharingicis, qui adhuc ad Mosellam haerere graves circumiectis agris dicebantur. Crucenaci arx adhuc contra Gallos defendi dicitur, ut et Motta, quam sex mille obsident, tutantur contra mille quingenti. Sed Gallorum res prosperiores in illis locis fient adventu in illa loca copiarum Hassicarum, quae erant in itinere. Ea virium consociatio quo felicius succedat, gaudeo transactam controversiam TransamasianamGa naar voetnoot7 in eas conditiones quarum summam intellexeram; nunc autem ipsas Nobilitatis vestrae beneficio accepi,Ga naar voetnoot8 pro quo gratias habeo. Papa satis bene valet; Camillum cognatum facturus cardinalem dicitur. Finale aucto praesidio extra metum est a Gallis, at in Catalania res Gallicae nutant. Nondum hinc abivit Harcurtius; et Salsonam, quod oppidum a Barcinone non longe abest, obsidere dicuntur Hispani sexdecim peditum, equitum quinque millibus. Fides autem Catalanorum nutat etiam Barcinonae, ubi indigenae multo Gallis validiores sunt. Regina Angliae infirma est corpore. Pars maxima familiae eius ex protestantibus constat, pro quibus liberum religionis usum intra Luparam multum in id connisa obtinere non potuit, quod obstent Galliae leges; sed hoc tantum, ut ad preces in unum locum intra Luparam convenire ipsis liceat. Nobilissimo domino CrosiccioGa naar voetnoot9 opto valetudinem leniorem, dignus est qui versetur in rebus maximis. Si quid in Transamasiano negotio adhuc promovendum restat, dubitari | |
non debet quin et Suedia et Gallia omni ope annisurae sint, ne desint Hassico militi unde se et nunc et in posterum sustentet. Deus, nobilissime et amplissime domine, Nobilitati vestrae faveat, nobilis Amplitudinis vestrae addictissimus,
| |
Lutetiae, 25 Novembris 1644.
Multus estGa naar voetnoot10 Viennae et Francofurti sermo de connubio inter reginam nostram et electorem Brandenburgicum, item de pace cum Ragotskio. Bavaricus vult mittere ad colloquium Monasteriense, et eius exemplo principes alii. Bavarici bene muniere Stolhoviam, Germshemium, Manhemium; spoliarunt Ringaviam. Imperator novum militem scribit in terris hereditariis. Merciaci miles apud Ladenburgum, Heidelburgum et Winhemum esse dicitur. Lotharingici militis pars in Flandria, apud Gandavum; in Lutsenburgo inter alios sexcenti Croatae, Poloni ducenti. Rex Angliae Oxoniam adierat. Parlamentarii ceperunt Tinmuthum et Levenpolam. Sperabant se habituros brevi oppidum Carlilan et arces Bassinam et Belveriam, in cuius valle dicuntur ab ipsis caesi equites sexcenti, pedites trecenti. Apud Wodstockium erat pars praecipua regii exercitus. Revocatur huc Motta Odincurtius et rumor est parari classem navium longarum XX et aliarum XXXII. Sed tales rumores saepe in fumos abeunt. Papa cardinalem dicitur facturus fratrem Etrusci ducis Joannem Carolum Medicaeum. | |
Adres (volgens de uitgave der Epist.): D. Vicquefortio. |
|