Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 16
(2000)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd7154. 1644 november 19. Aan J. de Wicquefort.Ga naar voetnoot1Nobilissime et amplissime domine, Video nobilissimam Amplitudinem vestram et Latino et Gallico sermone pari nitore et elegantia uti;Ga naar voetnoot2 mihi in literis, quae non publico sed amicis scribuntur, nimium forte festinanti sufficit si intelligar. Quod apud viros rerum peritos facile consequor, inter eos autem eximium Nobilitati vestrae assigno locum. Magnam fuisse nostrorum in mari victoriam video consentiri;Ga naar voetnoot3 an tanta fuerit quanta nuntiatur, posteri dies docebunt. At si ita res se habet, quid aliud expectandum est quam ut praecipuas Danici imperii insulas nostri intrent, Dani vires cummaxime distinente Scania?Ga naar voetnoot4 Qui Danicas apud vos res agit,Ga naar voetnoot5 facit quod rei solent, ut verum non fateatur nisi coactus.Ga naar voetnoot6 Credo et commeatus et pabulatum esse difficiles tum Torstensonio, tum Galassio,Ga naar voetnoot7 sed huic magis, unde credibile sit hunc priorem abiturum, quod sine periculo vix fieri potest, instituro tergis abeuntium hoste. Transamasianam controversiam ex usu communi si non extinctam, at certe sopitam gaudeo,Ga naar voetnoot8 optoque de Bercana idem fiat:Ga naar voetnoot9 exigunt id tempora, ne turpe putent amici amicis | |
aliquid concedere potius quam inimicis in utrosque aditum dare. Coloniensis electoris vetus ista est cantio,Ga naar voetnoot10 ad quam repetitam occalescere aures solent. Dominus Spiringius pergit suo more agere,Ga naar voetnoot11 iura negat sibi nata.Ga naar voetnoot12 Avebo autem scire, quis istius controversiae futurus sit exitus et quae loca Americae sint unde ortum sumserint.Ga naar voetnoot13 Zeilonem si aut ceperunt aut capere poterunt Batavi, ea expeditissima erit ratio qua se absolvant a disputatione territorii Galae.Ga naar voetnoot14 Est quidem et Societas Asiatica et Americana digna cuius curam gerant proceres,Ga naar voetnoot15 sed illius societatis res ut vetustiores sunt, ita firmiores, neque tamen tam opimae, ut ob id vectigales aliis fieri debeant. Dissidia civitatum principis Arausionensis praesentia, si modo is velit, facile sedabit.Ga naar voetnoot16 Quid praeterea decreturus sit Hollandiae ConventusGa naar voetnoot17 et quas Suedis conditiones pacis cum Dano commendaturi sint qui istuc agunt legati videbimus;Ga naar voetnoot18 quod ipsis sit prudentiae, inde iudicium fiet. Doleo res Angliae regis non esse quam vellem prosperas.Ga naar voetnoot19 Ivit rex ab Oxonia Bristoliam cum sex equitum, octo peditum millibus. Magnae sunt et in illis partibus et alibi parlamentariorum copiae.Ga naar voetnoot20 Mancestrius regi instat, Essexius apud Readingam est, Massius tribunus caesis ferme ducentis de principis Roberti militibus maiores copias a parlamento poscit. Novum Castellum a Scotis vi irruptum est, Leverpolio de deditione | |
agere coepit. In Hibernia castellum Duncanormum ad Wixfortium amnem parlamentariis deditum audimus. In Italia Hispani ad Alexandrinam se tenent, ut a Finali periculum arceant. Hispanicus exercitus ad Iberum amnem Flixam obsidet; in Extremadura castella quaedam eripuere Portugallis et eorum quosdam occiderunt ad Civitatem Roderic[i]. Magallotti inter Saram et Mozellam exercitus ferme duodecim millium est, ad Watenam et vicinis locis novem fere mille et commeatus difficiles. Mareschallus Castilionaeus rectius valet. Deus, nobilissime et amplissime domine, nobili Amplitudini vestrae det fausta omnia, nobili Amplitudini vestrae addictissimus,
| |
Lutetiae, 19 Novembris 1644.
Novae ab Hispania literae dicunt exustam a Portugallis urbem Sancti Vincentii; Gramontum autem Catalaniae urbem a Gallis obsideri. Venisse Ulissiponem aliquantum sacchari ab insula Sancti Thomae, derelicta a Batavis. Inter eosdem Batavos et Portugallos bellum manere in Asiatica India et pulsos Zeilana insula Batavos. A Roma, renovatam ibi a papa et iuratam bullam Pii Quinti contra alienationem bonorum ecclesiae. A Rheno, Hochstam obsideri a Bavaricis, sed ivisse eo a Crucenaco Gallos, ut eam obsidionem disturbent. Ab Anglia, parlamentarios ab obsidione Bamburi disiectos, sed pugnatum ad Neuburium et IX machinas ereptas regi. Hibernos in Walles foede grassari; ideo qui eorum bello capiuntur nemini vitam concedi, idque ex constitutione parlamenti quod est Londini. Carlilum in Comberlandia obsideri a Scotis et parari obsidionem arcium Tinmuthi apud Novum Castellum et Scarbourii in Eboracensi tractu. Principem Mauritium esse apud Wallengsfortum; ire contra eum parlamentarios milites qui Abingheni fuere. Copiae quaedam Gallorum apud Bononiam congregantur, ut eis qui Wattenae sunt, subveniant. Italus Fercius in Bastiliam coniectus est ob literas in Hispaniam scriptas. Cardinalis Antonius culpam mal‹a›e curatae rei Gallicae circa electionem papae coniicit in Sancti Chaumontium, qui pecunia usus non fuerat ut erat iussus. | |
Adres (volgens de uitgave der Epist.): D. Vicquefortio. |
|