Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 16
(2000)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd7178. 1644 december 5. Van H. Appelboom.Ga naar voetnoot1Illustrissime et excellentissime legate, domine observandissime, Rex Daniae iam rediit HafniamGa naar voetnoot2 et ad defensionem insularum militem etiam ex Sconia et Holsatia accersivit; partem in Selandia retinet, partem transmittit in Fiuniam,Ga naar voetnoot3 ipse quoque Odenseam adventare dicitur. Miles quidam e legione Wrangeliana captivus, detentus in Dania,Ga naar voetnoot4 nuper reversus, retulit res optime sese habuisse in castris Suedicis in Sconia;Ga naar voetnoot5 et Haffniae nuntiata victoria Suedorum navali proceres regni turbato valde animo fecisse naves praesentes in portum duci simulque ipsi obiici pontones, ut horum beneficio atque tormentorum bellicorum ad portum dispositorum ab incursione subitanea munirentur.Ga naar voetnoot6 Metus erat, ne victoria animum adderet Suedis Danos in proprio nido invisendi. | |
Unus procerum Daniae nuper occubuit,Ga naar voetnoot7 quem variae literae affirmant esse principem hereditarium Christianum Quintum.Ga naar voetnoot8 Praefectus Helmius Wrangelius Haderslebiam occupavit et Coldingam tendit,Ga naar voetnoot9 ut congregatos ibidem Danos dissipet, priusquam augeretur eorum numerus auxiliario illo milite Gluckstadio et ex Ditmarsia.Ga naar voetnoot10 Nonnullae naves Suedicae cursum Wismaria Holmiam direxere, et simul cum iis quatuor Danicae - Patientia, Oldenburgum, Tres Leones et Stormern - in pugna novissima captae;Ga naar voetnoot11 tulerunt quoque secum duas ingentes cistas refertas navalibus signis ex capta illa classe reportatis. 15/25 Decembris tractatui dicta est, ut indicant literae Lubecenses.Ga naar voetnoot12 E patria iam diu nullas habui.Ga naar voetnoot13 Marescalli Torstensonii literae affirmant hostem ita conclusum esse, ut in dies inedia consumatur et pessum eat.Ga naar voetnoot14 Koningsmarchio iniunxerat, ut trans Salam ductis copiis metaretur castra inter hostem et Magdeburgum, ne inde hosti quicquam commeatus suppeditetur.Ga naar voetnoot15 Koningsmarchius 90 plaustra vino alioque commeatu onusta, inde versus castra caesareorum tendentia, interceperat. Hatsfeldius a Bavaris sese segregavit movitque in dioecesim Fuldensem et Franconiam animo subveniendi Gallasio cum 3000 militum.Ga naar voetnoot16 Spes est Hassiacos sese ipsi obiecturos et forsitan cum Suedis copias suas iuncturos.Ga naar voetnoot17 Communicatio inter Gallicos et Suedicos legatosGa naar voetnoot18 loco aliquo intermedio inter Mo- | |
nasterium et Osnabruggam fieri tuto non potestGa naar voetnoot19 ob excursiones militis episcopi Bremensis ac propter alia incommoda intuitu hospitiorum et penuriae victualium. Proinde ad tempus per vices alter Suedorum Monasterium, alter Gallorum sese Osnabruggam rursus forte contulerit, in commune ut invicem consulant. Monasterii tandem super tenore plenipotentiarum conventum estGa naar voetnoot20 et a caesareis insertum de potestate tractandi cum Gallis eorumque foederatis et adhaerentibus.Ga naar voetnoot21 Galli excluserunt 1) prolixum exordium, 2) foederatorum nomina, reposueruntque se tractaturos cum adversa parte eiusque foederatis et adhaerentibus.Ga naar voetnoot22 Utraque pars concluserat ratificationes praecise tradendas fore iuxta legatorum promissa. Alias invicem fidem dederunt de curandis plenipotentiis subscriptis ad ultimam diem Ianuarii.Ga naar voetnoot23 Interea temporis ratae habebuntur priores plenipotentiae et tractatus quantum fieri potest promovebitur. Exemplaria novarum plenipotentiarum mediatoribus insinuabuntur, ut deinceps cum subscriptis collata animadverti possit, num secundum fidem datam uniformia sint. Praeterea caesarei solum commissarii nuncupantur,Ga naar voetnoot24 quod forte aliquando controvertendi occasionem praebebit in congressibus; qua de re moderanda sine dubio rationes quaerentur, sive procurando caesareis commissariis titulum legatorum, sive utendo eodem cum ipsis titulo, aut etiam coronae respectum debitum reservando. Haec Osnabruga mihi confidenter communicata sunt. Deus, illustrissime et excellentissime legate, illustrissimam Excellentiam vestram conservet et felicem omnium rerum successum largiatur. Sum eroque semper, illustrissimae Excellentiae vestrae ... | |
Amstelodami, 5 Decembris 1644. | |
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 14 Dec. 1644. |
|