Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 15
(1996)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6861. 1644 mei 14. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Edictum reginae nostrae, quod Latine verteram, ab aliis versum est Gallice,Ga naar voetnoot2 non admodum bene, neque meo iussu. Latinum etiam in Italiam missum est, et video ratio- | |
nes ibi expositas probari talium peritis. Quod de indictione belliGa naar voetnoot3 etiam mea, quae non tanti est, auctoritateGa naar voetnoot4 a Danis adfertur, facile solvitur: hibernorum captiones in locis imperii hostilis et qui hostibus tributa pendat, nihil aliud esse quam consequentiam belli pridem suscepti;Ga naar voetnoot5 uti eo more bellantes omnes, usum Daniae regem, usos Gallos,Ga naar voetnoot6 ita ut nec Benfeldii amico solo pepercerint. Regem vero Daniae cum id quod belli iure factum erat ultum ivit totis Daniae viribus, naves hostiliter capiendo, milites oppugnando, novum sic inchoasse bellum non Germanicum amplius, sed Danicum.Ga naar voetnoot7 Quare ipsius fuisse id nobis indicere.Ga naar voetnoot8 Explicationem iuris nostri fusiorem ex privatorum alicubi forte errantium scriptis moliri nolui, exspectans eam quae post edictum in Suedia facta nunc in alias linguas, ut audio, vertitur.Ga naar voetnoot9 Dabo operam, ut et ea externis innotescat. Qui Galliam regunt hucusque pacem nolle in aperto est inde, quod et profiteantur et in id se obligaverint, ne quid bello captum reddant.Ga naar voetnoot10 Veruntamen talia possint interna in regno mala existere, quae cardinalem Mazarinum ad alia consilia, et quidem subito, verterent. | |
A Francofurto discimusGa naar voetnoot11 electorem Mogontiacensem suos mittere Monasterium, dici ibi Gallos quaedam incusare in instrumento potestatis datae legatis caesarianis. Tam hoc ipsos caesarianos quam Bavaros plane id agere, ne componatur quae exarsit inter Suedos et Danos controversia; scriptum etiam ad electorem Brandeburgicum, ut in id laboret.Ga naar voetnoot12 Hazfeldii in Thuringia copiis adiungere se Broium et caesarianos alios. Sed praeter Connigsmarckium ab Hassia Geisium se iis opponere. Milites ex Hagenovia ad portas Wormatiae excursus fecisse. Traumansdorfium aula exsulem ire in Stiriam. Viennae sperari cum Ragozio pacem, addi etiam Ragozii legatos qui ibi fuere, questos de Suedis, quod armorum vim potissimam non in Austriam et Bohemiam, ut ille sperabat, sed in Daniam verterint. A Vienna Dano promitti auxilia, non mitti nisi prius se ipse caesarianae causae illigaverit. Ex Anglia discimus reginam contra malos rumores bene valere. Abiisse Oxonia Bristoliam, mense uno a partu remotam. In animo ei fuisse liberos qui Oxoniae sunt, secum ducere, sed intercessisse eos proceres qui Oxoniae sunt. Comitem Novi Castelli ex clade ultima recepisse se Eboracum. Eam urbem a Scotis circumveniri eminus. Ipsas illius comitis reliquias de exercitu iuncturas se cum principe Roberto. Ordinem plebeium eius parlamenti, quod habetur Westmonasterii apud Londinium, suspiciones quasdam suscepisse contra comitem Essexiae, tanquam causae populari minus fidum. Itaque artibus clanculariis id eos agere, ut copiae eius decrescant, crescant autem eae quibus imperat Wallerus. Neque hoc tantum eos agere, sed et ut more apud Scotos recepto non duae sint, ut in Anglia hactenus, classes parlamenti, sed una, in qua proceres caeterorum sententiis vincantur. Archiepiscopo Cantauriensi nova obiectantur crimina,Ga naar voetnoot13 quod scribi sibi passus sit Sanctitati tuae, Angelum se vocari et Pontificem, a puritanis hominibus antiquitatis ignaris. Nam Sanctitatis titulus episcopis omnibus datur a Basilio, [Eusebio Samosatensi,]Ga naar voetnoot14 Hieronymo, Augustino; imo et [a] concilio orientis Ephesi habito, a concilio universali EphesinoGa naar voetnoot15 et a Calcedonensi,Ga naar voetnoot16 quin et ab imperatoribus Constantino, Theodosio secundo, Marciano et Justiniano. Sic et Angelorum nomine in Apocalypsi JohannesGa naar voetnoot17 eos designat episcopos quos ipse in Asia instituerat, nimirum quod, sicut olim angeli, mandata Dei ad populum deferant, preces autem populi ad Deum. Pontificum vero nomen,Ga naar voetnoot18 ex paganismo deductum ad rem christianam, datum episcopis non ab episcopis tantum aliis, sed et a Romanis, ut Zosimo, Coelestino, Hilario, Felice, Hormisda, VigilioGa naar voetnoot19 et a conciliis multis. Quae obiter tantum dico, ut appareat quantus sit hominum talia criminantium fervor. Venio ad Gallica. Magnis animis agitatur lis illa inter ducem Anguianum et Esguilloniam. At regina ex cardinalis consilio advocatis ducis Anguiani interdixit, ne quid con- | |
tra Esguilloniam dicerent, nisi quod ad causam pertineret. Illi vero ea quae vel maxime Esguilloniam infamant, maxime ad causam suam pertinere existimant. Marescallus Turenae cepit oppidum et arcem Fauconoiam. Milites autem suos partim ibi disposuit, partim in Lotharingiae locis. Scripsit ad reginam de sua in ipsam fide; idem fecit Espernonius. Fides habetur eorum literis quanta literis haberi solet. Interim rex omnia ad Sedanum munimenta sui fecit iuris.Ga naar voetnoot20 Dux Aurelianensis ob articularem dolorem hic adhuc manet.Ga naar voetnoot21 Copiae eius dicuntur fore maiores, at creduntur non superaturae XXV millia, Anguiani ad novem millia, Gassionis ad quatuor, Villaregii ad tria millia. Plessaeus Bezansonius ivit iterum ad ducem Carolum modica spe transigendi negotii; tantum distant ipsius ducis petita ab iis quae Galli volunt concedere. Piccolominaeus iam ex Anglia in Flandriam advenit,Ga naar voetnoot22 nullo damno facto. Marchio Villae est Romae, ut Gallos qui pontifici militarunt, ad principem Thomam abducat. Ethruscus suos dat Hispano. Pax in Hibernia est. Dilectus Gallici apud Leodicum facti nondum huc venere. Interdicta est parlamento per reginam cognitio inter Sorbonam et iesuitas. Romae dicuntur iudicia esse satis aequa super istis controversiis. Deus det, excellentissime et illustrissime domine, Sublimitati tuae et regno per eam Suedico res prosperrimas, tuae Sublimitatis devotissimus cultor,
| |
Lutetiae, IV/XIV Maii 1644.
Rumor hic est decem millibus militum auctum esse Mottam Odincurtium et parare se ad obsidendam Tarragonam. Naves Gallicae iam a Massilia et aliis locis in Catalaniam profectae sunt. Dux Bulionius Romam ivisse dicitur. Veneti adhuc militem omnem retinent. Helvetii qui militant sub marescallo Turenae, contra Imperium usum sui nolunt polliceri.Ga naar voetnoot23 Comitissa Bossuia cum in Galliam venisset ad ius suum coniugii prosequendum contra ducem Guisium, Rhotomagi capta et in navem imposita est, ut unde venit redeat. Causa ipsa de matrimonio Romae tractatur. Papa reginae regenti scripsit, eam monens ne se de religione controversiis misceat, sed rem permittat episcopis. Audimus Cairi seditionem militarem fuisse, sed illico exspirasse, et Thraciae praefecto abscisum caput ob concussiones. Centum et triginta captivi a Caesarea Mauritaniae sive Algerio huc venere, redemti a religiosisGa naar voetnoot24 qui talibus officiis laudandis sane semet addixerunt. Praefectus Mediolani etiam castellum Sanctiae post alia multa munitionibus nudavit, ut iis qui in praesidio fuerant, uti posset, quod militum in istis locis penuriam testatur. Leridae detecta et punita contra Gallos excitata factio. Ex Anglia audimus premi a regiis Plimuthum et Limam. In Scotia comes Arguilius, marchiones Huntleius, Montrossius, Niddidalius factionem pro rege suscitant. Rex Angliae externis omnibus suas partes amplectentibus concedit mercatum pannorum pari immunitate qua subditi ipsius fruuntur. Parlamentum Oxoniae eos qui Londinii pro parlamento se gerunt, declaravit maiestatis crimine sontes ob vocatos in Angliam Scotos, factum sigillum regio simile, aequas ad pacem leges repudiatas. | |
Dominus Jonas Hambraeus in maximis est periculisGa naar voetnoot25 ideo, quod in magnas summas pro nobilibus quibusdam Suedis fide iussit. Nos rem ducemus, quantum licebit. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. De Suedorum edicto et iure belli in Danos. Galli pacem nolunt. Germanica. Res Anglicae. De titulo Sanctitatis, Angelorum, Pontificis. Lis inter Anguianum et Esguilloniam. Alia Gallica. De Lotharingo. Varia. Catalanica. De navibus Gallicis. De Bulionio, Venetis, Helvetiis. Lis de matrimonio Bossuiae cum Guisio. Papa reginam monet. Turcica. Captivi ab Algeriis redemti. Sanctia munimentis nudata. Leridae detecta factio. Anglica. Jonae Hambraei periculum. |
|