Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 15
(1996)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6841. 1644 april 30. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Oratio quam die Martis de re Danica apud reginam regentem habui,Ga naar voetnoot2 plane conformata fuit ad ea quae in edicto reginae dominae nostraeGa naar voetnoot3 continentur. Praemisi excusationem, quod nullae e Suedia ad reginam regentem venissent literae, viis terra marique in- | |
certis.Ga naar voetnoot4 Dixi ante nos regem Daniae bellum gessisse in Germania;Ga naar voetnoot5 sed quomodo id gesserit posueritque, me non narraturum, cum res sit cognita. Successisse in eum laborem regem Gustavum immortalis memoriae et reginam nostram, quibus magna decora Deus propitius concesserit, gnarus bellum ab eis geri animo quaerendae pacis, non cum privato commodo, sed pro bono orbis christiani ac praesertim amicorum. Invidisse nobis Daniae regem omnibusque modis partim apertis, partim clandestinis in id laborasse, ne aut bellum melius nobis quam ipsi procederet, aut pax etiam contingeret gloriosior. Eius rei causa conatum eum subducere nobis loca insessa, copias et copiarum alimenta. Ubi ad eum edicti locum veneram, qui est de novis hostibus in nos concitatis, dixi id certo compertum reginae nostrae,Ga naar voetnoot6 neque vero regem Daniae in literis suis suorumque orationibus ad Ordines BatavosGa naar voetnoot7 id ausum negare. Quod marescallus Torstensonius in Holsatia hiberna sumsisset,Ga naar voetnoot8 in eo usum ipsum omnium bellantium iure. Holsatiam partem esse Germaniae, cuius tributis sustentatae sint opes imperatoris. Eodem iure usum regem Daniae, cum bellum in Germania gereret; eodem uti reges omnes. Regem autem Daniae belli novi et non indicti fuisse inceptorem, cum vires Daniae terrestres ac maritimas in milites navesque Suedicas vertit hostiliter. Ita impositam domino Torstensonio necessitatem invadendi etiam Danici imperii loca, unde nostris nocebatur. Et quia etiam ex Scania, Blekingia, Hallandia, olim quidem Suedici imperii partibus, sed nunc a Dano insessis, malum in Suediam exspectabatur, provide reginam nostram et ad praecavendum dedisse exercitum marescallo Hornio.Ga naar voetnoot9 Addidi haec tam necessario suscepta consilia nihil obstitura, quominus in Germania aut bellum fortiter geratur, aut pax aequis legibus fiat. Iam per Duglassium exemtam periculo Grosglogaviam et oppida alia.Ga naar voetnoot10 In Misnia vero iunctis Connigsmarchii cum Axelio LillioGa naar voetnoot11 copiis non tantum Lipsiae prospectum, sed et longe submotos tum imperatoris tum Saxonis milites. Ad pacem quod attinet, scripsisse legatos Suedicos ad Germaniae ordines,Ga naar voetnoot12 hanc novam cum Dano controversiam non fore impedimento, quominus colloquia procederent et aequa omnia admitterentur. Curam pacificandi, quam factis hostilibus a se abdicasset rex Daniae, sus- | |
ceptam a republica Veneta,Ga naar voetnoot13 non dubium quin prudenter et magnanime functura istis partibus. Edictum reginae dominae nostrae de hoc bello versum Latine hic edidi et in omnes partes mitto,Ga naar voetnoot14 ut Suedicae genti maneat antiqua non armorum tantum sed et iustitiae laus. Dux Carolus novas huc misit conditiones,Ga naar voetnoot15 diversas ab eis quae ad ipsum missae fuerant; dubito, an minus aequa proposuerit, an vero qui hic rerum potiuntur eius in Galliam adventum metuant. Itaque ille cum Hispanis qui in Palatinis terris se tenere solent, Falcostenium recepit, pro loci tenuitate bene defensum, centum enim et viginti machinarum ictibus verberatum est. De Uberlinga spes abiit. Hazfeldiani partim a Fulda in superiorem ivere Hassiam, partim contra Connigsmarchium ire dicuntur. Marescallus vicecomes Turenae cum de Falcostenio accepisset nuntium, retro cessit. Pergit loca capere in Burgundiae comitatu, sed par futurus non creditur Bavaricis copiis, quae perventurae creduntur ad XX millia. Brisaci quae fuit militum seditio putatur excitata per Erlachium, ut Ossenvillium, quem maxime illa seditio petebat, ex ea urbe depelleret ac sic aemulum a se amoveret. Pars Lotharingici militis ivit ad loca circa Aquisgranum; late pascunt.Ga naar voetnoot16 A Francofurto discimus eos qui ibi sunt ab imperatore, Bavaro et Saxone mandata habere manendi. Caeterum et Suevos et Franconicos eius esse animi, ut suos mittere velint ad colloquia illa quae coepta sunt Monasterii et Osnabrugae. Eosdem Franconicos laborare in id, ut tributis ex parte leventur, quae gravia pendere coguntur Bavarico militi. Arnaldus Sorbonicus alterum scripsit librum, cui titulum fecit: Traditiones de paenitentia. Eum inscripsit reginae regenti, quae dicitur coepisse melius de eo sentire. Universitas autem alterum obtulit libellum parlamento, in quo aiunt dogmata Hereavii iesuitae, ad mores malos tectorio illinendos aptissima, non esse eius unius, sed et Stephani BaudiiGa naar voetnoot17 et totius societatis iesuiticae, quae tales libros neque edi prohibuerit, neque editos reprehenderit. Coepit die Iovis exacto disceptari apud curiam parlamenti causa ducis Anguiani, nomine uxoris, contra Esguilloniam. Longum erit litis sufflamen.Ga naar voetnoot18 Dicuntur moveri res in Vivaresio et vicinis locis. Suspecti sunt non tantum principes exsules, sed et pars reformata. Qua de re cum cardinalis Mazarinus Gassioni loqueretur,Ga naar voetnoot19 dixit is scire se pastores quidem reformatos patientiam inculcare populis - quod tamen facere non solent, nisi absunt vires -, sed tam multis in rebus edicta pro ipsis facta laedi, ut metui posset aliquid mali. Rogavit cardinalis, ut si quid querelarum haberent reformati, eas ad ducem AurelianensemGa naar voetnoot20 et ad se deferrent. Curaturum se ut res ipsorum ex aequo curentur. Regina, cum eam conveni, erat vultu tristiore. | |
Magna pars praetoriani militis iam ad fines abiit Belgicos. In Catalonia frigere bellum dicitur; mari eo mittuntur milites a Narbone. Dux Bulionius et Vindocinensis apud Helvetios sunt. Baro Sabranus it residentis nomine in Angliam, ubi comes Novi Castelli, dux regius, cladem accepisse dicitur tantam, ut tria millia perierint, captae sint machinae. Regina autem Angliae contra rumores novos vivitGa naar voetnoot21 et sub specie Hibernici itineris creditur in Galliam appulsura, ut sic Gallorum tricas, neque negantium neque concedentium quod petit, abscindat. Deus, excellentissime et illustrissime domine, regno Suediae consiliisque Sublimitatis tuae prosper adsit, tuae Sublimitatis cultor devotissimus,
| |
Lutetiae, XX/XXX Aprilis 1644.
Ossenvillius iam Brisaco abscessit et est Colmariae. Milites apud Leodicum a Gallis conscripti eunt ad marescallum Turenae. In itinere pars magna diffluit penuria stipendii et metu famis in locis remotis. Quinquaginta machinae et caeteri apparatus multum ex armamentario huius urbis ad fines abiit. Dux Anguianus Campaniae praefecturam adeptus est, datis marescallo Hospitalio ducenties mille libris francicis.Ga naar voetnoot22 Cepere Dunquercani naves duas a Machlovia, quae est in Britannia Armorica, in quibus erat pecunia ad CCC-es mille libras francicas. Dux Bulionius literas misit ad reginam regentem et ducem Aurelianensem, nihil se fecisse nisi ab iis excitatum, ipsorum causa; turpe ipsis fore, si quod illi rectum ducunt, sibi verterur crimini. Scripsit et ad cardinalem; dicit autem se abiisse, ut absens ostendat nulla sibi esse consilia talia, qualium praesens arguebatur aut certe suspectus fiebat. Universitas Lovaniensis Parisiensi scripsit, ne damnare velint sententiam Jansenii, Iprensis episcopi nunc mortui, quam sententiam in negotio de praedestinatione et annexis aiunt eandem esse quae fuit Augustini, quod negant alii. Dicitur exercitus regis Angliae esse ad XVI millia peditum, VIII equitum; Essexii autem et Wallerii copias inter se iunctas ad XXVIII hominum millia. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Orationem habet de bello Danico. Edictum Latine versum in omnes partes mittit. Tractatus cum Lotharingo. De Uberlinga. De bello Germanico et conventibus Francofurti et in Westphalia. Controversiae theologorum. Lis Anguianum inter et Esguilloniam. Motus in Gallia. Bellica. Res Anglorum. Gallica. Dunquercani naves Gallorum diripiunt. Bulioniae literae. Theologorum lites. |
|