Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 15
(1996)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6749. 1644 maart 6. Van J. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Magnifice et generose domine legate, Rarius hoc tempore scripsi de exercitu nostro, quia quae nuper in Holsatia et Cimbria agere coepit, nova sunt adeoque famam sui citius et latius spargunt. Tenet nunc dominus Torstensonius quicquid utroque mari et Albi terminatum ad regem Daniae pertinet exceptis oppidis et munimentis Gluchstadio et Krempe.Ga naar voetnoot2 Rex Daniae praecipua suarum virium in Fionia habere dicitur, quae res incitamento est nostratibus conveniendi eum propius. Paratas habent naves et alia necessaria occupandis insulis.Ga naar voetnoot3 Arcentur tantum glacie, quae debilis et hinc inde natans et euntes et navigantes moratur. Quousque marescallus Hornius in Scania et vicinis provinciis processerit, incertum.Ga naar voetnoot4 Portus glacie obsepti et difficiles longique circuitus maris Balthici communicationem rerum gestarum impediunt.Ga naar voetnoot5 Indeque est quod serius forte scribitur ad eos quorum interest nosse et aliis explicare causas huius belli. Ego in antecessum summa tantum capita attigi et ea cum quibusdam statuum Imperii Romani communicavi.Ga naar voetnoot6 Exemplum illius hic adiungo.Ga naar voetnoot7 Indigitantur saltem ibi Danica consilia, quae quidem toto hoc belli tempore nobis inimica fuere, sed nunc quo propiores videbamur paci, hoc manifestius erupere. Non magis ea pati et amplius tolerare potuit sacra regia Maiestas quam gladium in visceribus aut iugulo intentatam perniciem ultimam. De Gallicorum plenipotentiariorum adventu nihil certi habemus.Ga naar voetnoot8 Ego me itineri paro, iturus nunc brevi Osnabrugam.Ga naar voetnoot9 Quibus Magnificentiam vestram caelesti favori studiosissime commendo maneoque, Magnificentiae vestrae amicus ad officia paratus,
| |
Mindae, 25 Februarii 1644. | |
Bovenaan de minuut: Ad legatum d[ominum] Grotium. Mut[atis] mut[andis] ad resid[entem] Marinum: ‘Nobilis et spectabilis domine’. In dorso: Mindae, 25 Februarii anno 1644. Ad legatum dominum Hugonem Grotium. Mut[atis] mut[andis] ad residentem Carolum Marinum. J.O.A. |
|