Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 15
(1996)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6734. 1644 februari 27. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Vidi scriptum Danicum, quod a residente Danico qui Hagae est, huc missum est.Ga naar voetnoot2 Ego et sermonem et scriptionem publicam de ea re sustineo, dum et facta in quibus aequitas causae vertitur, recte cognoscamGa naar voetnoot3 et videam an bellum hoc dicendum sit, an primum quidem hibernorum captio in iis locis unde vires caesarianae alebantur, deinde cum vis opponeretur, eiusdem oppressio, postremo post naves captas ius talionis in Jutiam. Nunquam dubitavi, quin quicquid a Suedia in hac re factum est id summa necessitas expresserit, cuius testem habeo ipsam reginam regentem, quae de Moscovitae, non dubium quin a Dano incitati, in Suediam molitionibus me commonefieri fecitGa naar voetnoot4 antequam marescallus Torstensonius fines Holsatiae contingeret.Ga naar voetnoot5 Exspectabo de caetero mandata, ad quae in re tanta, quae omnium gentium iudicia exspectabit, componam et verba et actiones. Fama hic est,Ga naar voetnoot6 imperatorem dare octo millia ad augendum Hazfeldii exercitum, qui creditur suppetias ire Dano. Gorinus brevi hinc est abiturus. VoluereGa naar voetnoot7 Galli pristina foedera renovare; ille quaedam pro usu praesentium temporum adiungenda censuit. In eo disconveniunt. Interim domini Gorini literae ipsum fecere hostem parlamenti Anglicani,Ga naar voetnoot8 hic vero Hispanismi suspectum, comitem vero Harcurtium invisum eidem Anglicano parlamento.Ga naar voetnoot9 Idem Harcurtius, cum ad ipsum misissent legati Batavici quaesitum quando eos excepturus es- | |
set, cum videret tanquam ius vindicari quod interdum per benevolentiam concessum fuerat, postquam consilium cum aliquot aliis ea de re cepisset, dixit se ius apud se praegressionis non dare nisi regum legatis, praeterea se sessurum in sede quae acclinatoria ad latus utrunque haberet, ipsis vero daturum se scabella. Certe vix est, ut quae volunt Batavi apud regemGa naar voetnoot10 obtineant. Scotos audimus in Anglia ire contra Oxoniam; a rege comitem Novi Castelli mitti in regionem Richemontiam, equitem Carolum Lucam in Nottingamiam, Lugbruckium in Derbiam. Discimus etiam regem Portugalliae exercitum parare, ut Martio mense procedat, et galeones ad classem augendam. In Normannia ut minimum duo millia rusticorum in armis sunt, contra quos milites mittuntur.Ga naar voetnoot11 Grimaldius cardinalis ex nuntio factus brevi hinc abiturus est.Ga naar voetnoot12 Quingenti equites Hispani vicos quosdam in Picardia incenderunt. Abiturus hinc brevi est princeps Thomas. Est hic a MelitaGa naar voetnoot13 legatus. Noalius mittitur adiutor Mottae Odincurtio et custos Perpiniani. Cardinalis Lugdunensis, Riceliaci frater, Massiliae adhuc haeret, Romam missus ob imminentem, ut creditur, novi papae electionem. Helvetiis inter se male convenit; consultant nunc Badae.Ga naar voetnoot14 Pecuniae adhuc aliquid missum tum ad marescallum vicecomitem Turenae, tum ad Erlachium. Dux Carolus esse dicitur Sancti Viti in Lutzenburgico,Ga naar voetnoot15 Bellegardius vicarius dicitur futurus ducis Aurelianensis in Languedocia. Ranzovius pecunias accepit, ut Hamburgi et in vicinis locis scribat militem. Etiam in Leodico militem Galli scribunt, et quidem ut ipsi vulgant bis mille equites, quater mille pedites. Sed credo aliquanto minus in re fore. Ego quos a regno Suediae accepi honores et beneficia, ea ut semper volui ita nunc hoc tam necessario tempore velim repensare fideli opera. Sed eam ad rem et exacta rerum notitia et mandatis opus est; super omnia autem Deo propitio, quem precor, excellentissime et illustrissime domine, ut Sublimitatis tuae vitam, valetudinem, consilia, actus prosperet bono et Suediae et orbis christiani, Sublimitatis tuae cultor devotissimus,
| |
Lutetiae, XVII/XXVII Februarii 1644.
Non BrougiusGa naar voetnoot16 is de quo sermo fuerat, sed Tuilleriacus legatus in Batavis it ad pacem reponendam inter Suediam et Daniam. Maurerius legati quondam Gallici in Batavis filius mittitur de magnis rebus ad ducem Carolum. A Francofurto hoc discimus: agi de pleno ordinum Imperii conventu indicendo Ratisbonam, quia sunt adhuc qui disputant, an talis conventus qualis nunc est Francofurti, potestatem habeat ad res tributarias. Interim Passavii de re bellica et sedibus militum consultant legati tres a Bavaro, Hazfeldius, Saxonici aliquot. Dicitur autem Hazfeldius malle in Westfaliam contra Hassos ire quam ad opem Dano ferendam. Constantiae Bavarus commeatus multum contractum habet; et Uberlingenses oppositis navibus impedire vult, ne illi suis navibus amnem et lacum infestent. Dicuntur autem a Bavaricis, quibus Mercius imperat, interceptae Uber- | |
lingensium literae testantes frumenti inopiam; et equos ibi salitos duodecim, unde vita sustentari ad aliquot in mense Martio dies possit. Maxima pars Bavaricorum Ridlingae est, dum Galli in Lotharingicis agris se refovent. Horum nonnulli Francofurtum venere, ut ad Suedicos exercitus se conferant, spe praedae uberioris. Francofurti spes erat Gallos legatos brevi fore in urbe Monasterii.Ga naar voetnoot17 Edidere caesariani prorogationem foederis inter Suedos et Gallos et novum cum Ragozio. Et sunt ibi qui disserunt Suedos inter mare Balthicum et Albim tot ac talia facturos munimenta, ut, si ita res ferat, terrestri travectione supplere possint id quod nunc praestat fretum Orisundae. Multa hic sunt malorum semina. Regina cum parlamento disconvenit, quia ipsius iussu captivi quidam e carcere praeter morem educti sunt. Cardinalis Mazarinus, cum rixa nuper quaedam in vicinia eius exorta esset, rumorem sparsit vitae suae insidias strui, nempe ut custodias habeat quales habuit Riceliacus. Dux Vindocinensis febriculae patrocinio utitur, quominus in aulam veniat. Filius eius dux Mercurius Gallia excessisse dicitur. In aula factiones sunt; Massiliae dissidium inter magistratus civitatis et navium longarum praefectos. Apud oppidum Sancti Quintini apparuere ex Belgica Hispani. Rex autem Hispaniae ad Caesaraugustam, [et] habere equitum quatuor, peditum quatuordecim millia. Moscovitam a Tartaris bello impeti audimus. Turcarum sultanum iratum caesari ob suos male Strigoniae habitos, ideoque incitari ab eo Ragozium, ut arma Hungariae inferat. Neapoli capi urbium legatos, qui tributis contradixerint. Regem Portugalliae trecentas machinas bellicas accepisse a Macaunte apud Sinas magnisque ab eo libertatibus donatos omnes, qui in illo tractu sunt, Portugallos. Ex Italia, a Barbarinis muniri Montem Honofrium imminentem urbi et capita pontis ad Lacum Obscurum; centum autem scutatorum millia missa ad mercedes exercitus. Caesarianos qui Albim transierant, ad Muldam esse; venisse Erfordiam qui Mainungam dediderunt.Ga naar voetnoot18 Hassos a Fulda abscessisse multis secum ductis bello captis. Vicecomitem Turenae esse ad Remiremontium, Rosam ad Polweilum. Ab Erlachio conscribi sedecim centurias, turmas octo. Ex Anglia, [crescereGa naar voetnoot19 regis exercitum sub Bironio. A novo autem parlamento quod Oxoniae convenire incipit,] centum millia scutatorumGa naar voetnoot20 regi promissa et multum militem. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. De scripto Danico. Fama imperatorem Danos adiuturum. De legato Anglico. Legati Gallici cum Batavico lites ob ceremonias. De turbis Anglicis. Portugallorum apparatus armorum. Motus in Normannia. Grimaldius cardinalis. Gallica. Helvetiorum inter se contentiones. Ostendit se fidelem Suedis futurum. Tuilleriacus et Maurerius legati Gallorum ad Batavos et ducem Lotharingum. Acta Francofurti de comitiis universalibus. De conventu Passavii. A Bavaro gesta. Caesareorum sermones. Gallorum discordiae civiles. Hispanorum copiae. Moscovita a Tartaris impeditus. Turcae caesari irati. Capti Nea(po)li multi. De Portugallis. Italica. Varia de exercitibus. |
|