Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 15
(1996)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6848. 1644 mei 5. Van J. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Magnifice et generose domine, Quae de die 18 huius mensis scripsiGa naar voetnoot2 haud dubie ante horum adventum reddita erunt. Postridie eius diei literas e Suecia accepi, et una deductionem causarum quae regiam Maiestatem impulerunt ad arma contra Danum.Ga naar voetnoot3 Pauca exemplaria eaque idiomate nostrate huc venerunt, quorum unum missum esse opinor ad dominum comitem de La Gardie, iam Lutetiae Parisiorum degentem.Ga naar voetnoot4 Excuditur idem Stocholmiae linguis Lati- | |
naGa naar voetnoot5 et Germanica, brevique huc expectatur. Quamprimum advenerit, communicabo. Unde cognoscere licebit quantis difficultatibus pressa regia Maiestas ad defensionem sui et suorum remediorum extremum arripuerit. Exeunte mense Ianuario huius anni missus est Stocholmia quidam nominatus Endensonius,Ga naar voetnoot6 qui ob occlusos Sueciae portus et solitum iter per Daniam circumiret mare Balthicum et ad nos veniret allaturus simul literas ad regem christianissimum, reginam regentem et principes alios. Nondum quicquam de eius adventu innotuit. Difficiles, fateor, et sinuosae sunt ambages per Norlandias, Magnum Ducatum Finlandiae, Aestoniam, Livoniam, Curlandiam, Borussiam et Pomeraniam. Inde aliqua ad nos notitia eius posset deferri. Heri in hanc urbem venit dominus de La Thuillerie, qui regis christianissimi nomine in Daniam ire dicitur.Ga naar voetnoot7 Pacis colloquium adhuc haeret in limine. Sunt qui existimant caesarianos qui hic suntGa naar voetnoot8 mandata nulla habere neque munitos esse plenipotentia; missos tantum ad captandum applausum. Comes de Nassau dixerat legato Veneto, domino Contareni,Ga naar voetnoot9 Danum intercedere et urgere adhuc suam mediationem. In adiunctis chartis sunt copiae procuratoriorum quae caesariani et Castiliani Monasterii monstrarunt.Ga naar voetnoot10 Illa quadantenus sine defectu sunt; in his vero multa notant plenipotentiarii Gallici. Non vacat nunc ea hic adducere quae alias forte obvia sunt. Quibus Magnificentiam vestram divinae protectioni studiosissime commendo, maneoque, Magnificentiae vestrae [ad amica officia praestanda paratissimus],
| |
Osnabruggae, die 25 Aprilis 1644. | |
Quisque legatorum regis Castiliae habet suum proprium procuratorium, paene ad formam eius quod hic in copia adiectum est.Ga naar voetnoot11 | |
In dorso staat: Osnabruggae, die 25 Aprilis anno 1644. Ad legatum dominum Hugonem Grotium. J.O.A. |
|