Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 15
(1996)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6849. 1644 mei 7. Aan W. de Groot.Ga naar voetnoot1Mi frater, Motus quidem in Gallia adhuc leves sunt,Ga naar voetnoot2 sed omnes metuunt mala maiora in gente mobili et imperio specie quidem muliebri, re ipsa externo. Qui hic res versant quaecunque poterunt invenient pacis tardamenta. Turcae aula quo nutet, incerti sumus.Ga naar voetnoot3 Et inde pendent Ragotskii consilia. Nostra cum Dano controversia difficilis est finitu, sive per pacta ob diffidentiam, sive per arma ob vires bellantium magnas. Caeterum haec res, quocunque casura est, impedimento non erit quominus Suedi ostendant se pacem bonam Germaniae tamdiu vexatae non invidere.Ga naar voetnoot4 Roma cum vicinis pacem iam habet, donum dignum bono pontifice.Ga naar voetnoot5 Diderici nostri centuria tota salva est. Neque enim transierat Rhenum;Ga naar voetnoot6 videtur autem ipse iturus in exercitum vicecomitis Turenae,Ga naar voetnoot7 nisi alia iussa accipiat. Maximus natu nihil ad nos scribit.Ga naar voetnoot8 Doubletio vitam et valetudinem secundam exopto.Ga naar voetnoot9 Si aliter evenerit, experiemur amicorum in nos fidem. Si aula consulatur, nihil inde boni exspecto. Regii in Anglia alteram cladem accepere.Ga naar voetnoot10 Lex quam Rivetus et Latius nobis volunt praescribere, ut singula saepe momenti nullius refutemus, neque eam secuti sunt aut philosophi veteres, aut oratores, aut scriptores uspiam.Ga naar voetnoot11 Multorum melius est inscitiam | |
paucis demonstrare quam pati ut dignos se existiment quibus pensiculate respondeatur. Ac nunc censeo Latio breve aliquod scriptum opponendum, ne sibi placeat.Ga naar voetnoot12 Si quis postea volet omnes libros perlegere quos ego aut Latius citavimus, poterit non tantum aeque inter nos iudicare, sed et quod verius crediderit novis firmare argumentis. Laboratur adhuc in indicibus nostrorum ad Vetus Testamentum.Ga naar voetnoot13 Vale cum uxore, liberis, amicis, quibus omnia offerimus quae a nobis proficisci possunt, tibi obligatissimus frater,
| |
7 Maii 1644. |
|