Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 15
(1996)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6809. 1644 april 11. Van W. de Groot.Ga naar voetnoot1Frater optime, Bene facis quod scriptis polemicis te hac aetate subtrahis.Ga naar voetnoot2 Illud male habet quod qui in te cornibus incurrunt posteriores sibi scribendi partes ut lacessiti quasi assumunt. Videtur enim apud minus doctos is qui prior silentium sibi imponit de victoria desperare, et semper in animos hominum ita solent agere scripta posteriora ut, nisi satisfiat omnibus argumentis, de tota lite moveant controversiam. Ignorat salem Latius,Ga naar voetnoot3 itaque eum scripto suo non inspersit, sed convitiis non abstinuit, id vocat ille salem. Pro iis quae me in ista materia amplius doces et protestatione ab Arnautio interpositaGa naar voetnoot4 | |
[pagina 314]
| |
Ga naar voetnoot4 gratias summas habeo, et vellem aliquando referre liceret. | |
De negotiis filii maioris nihil tibi constare miror.Ga naar voetnoot5 A minore litteras accepimus quae ipsum libertatis compotem nuntiant.Ga naar voetnoot6 Eum qui hic est libenter ad aliquod munus promotum cerneremGa naar voetnoot7 et videtur imminere occasio, nam Philippus Doubletius secretarius HagiensisGa naar voetnoot8 tantum non animam agit, ut de successore non vana sit cogitatio. Est id munus honorificum;Ga naar voetnoot9 solus enim secretarius ubique verba facit, neque enim alium habent syndicum, et praeterea luculenti proventus, quod nemo negabit. Ipsum munus omnino pendet ex arbitrio Rationalium, inter quos plerique pro merito tuo bene tibi tuisque volunt. Nunc rogo ut pro filio sive ad Cameram, sive ad primatem aliosque amicos velis scribere,Ga naar voetnoot10 neque dubito quin ea res eum, ubi se tulerit occasio, voti compotem factura sit. Ego iam per hos aliquot dies Haga abfui,Ga naar voetnoot11 neque redux quicquam intellexi quod scire te velle arbitrer. Jodocum Brassardum, hospitem olim nostrum, foro cessisseGa naar voetnoot12 ab aliis puto intelliges. Ea res omnes amicos, imprimis proximos, pessime habet. Deus Optimus Maximus te, tuam, tuos nostrosque omnes diu servet et omnia scaeva bonus averruncet, tibi obsequentissimus frater,
| |
Raptim. Hagae, XI Aprilis 1644. | |
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suede, à Paris. Port 18 s. Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 20 April. En in dorso: 11 April 1644 W. de Groot. |
|