Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 15
(1996)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6792. 1644 [april 2]. Aan W. de Groot.Ga naar voetnoot1Mi frater, Vidi Latii librum non satis Latium,Ga naar voetnoot2 quanquam comicos flores ‘agier’ et ‘dicier’ inspersos habet.Ga naar voetnoot3 Constitui non respondere, Satis videbunt qui iudicio valent nihil a me allatum non probabile. Temporis rationes quod attinet, fieri potuit ut aut fama apud Americanos septentrionales aliquid antiquitati originis adiecerit - neque vero qui de ea traditione scribunt inter se congruunt - aut ut e Norwagia navigationes eo institutae fuerint ante eas quae in annales relatae sunt, propter obscuritatem illoram temporum, cum literae ignorarentur.Ga naar voetnoot4 | |
[pagina 279]
| |
Ga naar voetnoot4 Potest etiam fieri ut ante arctoos illas partes invenerint. Salem quod | |
allaturum se dicit LatiusGa naar voetnoot5 non optime id ei successit, est enim ingenio ad sales inepto. Neque eam suscepit personam homo et presbyter et cui placuit sapientem pascere barbam,Ga naar voetnoot6 de qua re nihil dixit, cum si sales quaesisset, potuisset pro se illud adferre: Unus de cunctis animalibus hircus habet cor,
Barbatus vivit.Ga naar voetnoot7
Hoc quoque ille pridem, quod postulare se dicit cum expostulare deberet dicere. De Gadibus nihil opus quam locum aspicere, deprehendetur error crassus.Ga naar voetnoot8 Strabo cum in Indiam dicitGa naar voetnoot9 navigari posse nisi vastitas maris Atlantici obstaret, de India loquitur Asiatica; et tamen sunt testimonia eum oceanum navigatum, sed ad oram Africae tantum. Caium imperatorem Antichristum non dixi,Ga naar voetnoot10 sed ἀντικείμενον, oppositum Deo, cuius honores ipse sibi arrogabat. Et meam hac de re sententiam pluribus persuasi quam ille persuasurus est suam de lue venerea, quae tam parum in America nocens, tantum saevitiae alibi exerceatGa naar voetnoot11 Quod dixi de gentibus ab austro delatis non ex AcostaGa naar voetnoot12 habui, sed ex Incharum nepote Garsilevega;Ga naar voetnoot13 ex quo cum plurima promserim tum ad Peruanam, tum ad Floridam pertinentia, omnia illa hic proterit. Is est qui plane negat ullum fuisse in | |
Peruana templum, nisi solis.Ga naar voetnoot14 Crebra ad Tartariam freta aperte posuit in libro priore; nunc negat.Ga naar voetnoot15 Praedicator eius SalmasiusGa naar voetnoot16 multo pauciora attulit vocabula quibus Graecos ex Scythia ortos probaret quam ego quibus Americanorum partem a Norwegis.Ga naar voetnoot17 Nescio etiam an bene et civis et exercitoris functus sit munere cum dicit se Americana ideo edidisse,Ga naar voetnoot18 ut infirma loca noscerentur in quae impetum facere Batavi possent. Nam ista editio et praesertim quae secuta est Latina non minus Hispanos docere potuit, quas partes contra Batavos munire deberent.Ga naar voetnoot19 Exactum hoc opus fore dixit Rivetus.Ga naar voetnoot20 Et certe exactum est opus in sensu participii, non in sensu adiectivi. Harmiscara est ubique in manuscriptis.Ga naar voetnoot21 Harmis sunt arma - ita Germani scribunt -, scara diruptio. De hoc qui dubitat, de eo quid speremus? Iniuriam facit omnibus exercitoribus qui exercitoris nomen pro convitio accipit. Multo magis presbyteris qui quod honoratissimum est nomen in contumeliam interpretatur. Illud miror quomodo dicat Americae cognitionem ex mathematica scientia obvenisse Columbo.Ga naar voetnoot22 Mathematica scientia obvenisse ei potuit esse loca aliqua in illa orbis parte; sed in iis an terra esset an mare, et ubi mare, ubi terra, sphaerica ratio eum non docuit. Euronotum dicit differre ab austro; verum id si distincte loquamur.Ga naar voetnoot23 | |
[pagina 281]
| |
Ga naar voetnoot23 Caeterum apud omnes | |
ferme gentes, maxime apud eas quae non multum navigant, venti cardinales pro interiunctis nominari solent.Ga naar voetnoot24 Libros omnes qui huius argumenti sunt relegere nunc mei otii non est. Facient forte id alii minus occupati.Ga naar voetnoot25 Ad literas tuas ut veniam 21 Martii scriptas, multum debere me agnosco et domino UtenbogardoGa naar voetnoot26 et domino Boio,Ga naar voetnoot27 eisque velim deferas mea obsequia et bona vota. Dominum vero Utenbogardum, ubi commodum ei erit, roges ut participem me facere velit suorum cogitatorum super eis rebus de quibus scripseram. Te vero precor ut editiones nostrasGa naar voetnoot28 propellas.Ga naar voetnoot29 Est, ut dicis, in domini Davausii oratione ista comparatio durior.Ga naar voetnoot30 Res ipsa convenit cum domini praesidis Jannini orationeGa naar voetnoot31 et putem ego multum de rigore posse remitti, nullo cum malo, imo forte etiam cum aliquo bono reipublicae. Responsum potuit fieri suavius ac prudentius. Et forte rectius iam olim fuerat indigenas retinere presbyteros quam cogere romanenses eorum uti opera qui ab Hispanico imperio veniunt idque meminerunt. Nihil nunc novi habeo quod de filio qui apud Venetos est, aut de captivo nuntiem.Ga naar voetnoot32 Quominus causae Suedici motus contra Danos prodeant, obstiterunt impeditae litera[r]um viae, ita ut quaedam ad publica negotia pertinentes plus semel interceptae sint. Puto tamen brevi me habiturum ad quae sermones meos super hac re componam.Ga naar voetnoot33 Negari non potest a multis catholicis pastoribus hic veram pietatem doceri sine superstitionum mixtura.Ga naar voetnoot34 Optandum esset ut ab omnibus id fieret. Et si res it ad synodum Gallicanam, quod episcopi optant,Ga naar voetnoot35 puto etiam eius rei curam ei fore. Multa peccantur, sed aliud est docere peccare, aliud docere talia quae peccantur esse licita. Quod quia fe- | |
cisse credi‹di›tur Alravius iesuita‹e› circa duella, pocula, sterilitates,Ga naar voetnoot36 abortus et interfectionem eorum quorum calumniam timemus, ideo iesuita[e] eius dictata improbarunt, ipsi interdixere ne doceat, et eum apud se captum tenent. Veruntamen non tantum adversus prava docentes, sed etiam contra manifeste peccantes excitanda est acies ecclesiasticae disciplinae. Nostra ad Vetus Testamentum indicem tantum exspectant.Ga naar voetnoot37 Deus te, tuam tuosque servet florentes, tibi obligatissimus frater,
| |
Lutetiae, 31 Martii [sic] 1644.
Quae scire poteris de mari reperto ultra fretum Magellanicum et Mairiacum, velim mihi significes.Ga naar voetnoot38 Habeo literas ab eximiis politicis protestantibus in Germania, quibus scripta mea pro pace ecclesiae multum probantur.Ga naar voetnoot39 Deus adsit. |
|