Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 15
(1996)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6782. 1644 maart 26. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Iactantur hic sermones de indutiis,Ga naar voetnoot2 magis credo ad lactandam plebem malis fessam quam quod Galliam regentes aut breves eas velint aut longas sperent; interim cum duce Carolo seorsim agitur diciturque velle venire in Galliam.Ga naar voetnoot3 Sunt qui metuunt, ne fingat dissidia cum Austriaca domo, deinde hic factionem suscitet principum suae domus eique affinium.Ga naar voetnoot4 ReginaGa naar voetnoot5 lectum longe pulcherrimum, quem rex ipsi in primo puerperio dederat, dedit cardinali Mazarino, et centum corporis custodes. Fervent theologicae controversiae, ita ut et Ambiani tumultus in plebe exortus sit ob doctrinam Arnaldi doctoris Sorbonici de paenitentia veterum restituenda. Iussus fuerat a regina Romam ire. Intercessit parlamentum et Sorbona, ipse saepe quaesitus non comparet. At Airaldus iesuita, qui in dictatis conscientiae nimium dicitur frena laxasse homicidiis clandestinis, | |
pugnis singularibus, poculis sterilitatis et abortivis, a iesuitis causam eius improbantibus iussu reginae asservatur. Episcopi super his rebus synodum expetunt nationalem. Dux Vindocinensis creditur Venetias ire. Captus est Dupreius nobilis, qui in Gallia abeunti hospitium praebuerat. Peronam iterum conveniunt missi a Gallia Flandriaque super captivorum negotio, cui moram iniicit Bavarus. Non impedit bellum commercia cum Hispania. Venere inde merces Machloviam in ArmoricisGa naar voetnoot6 adusque pretium II millionum, Rotomagum autem ad pretium millionis unius. Lugdunensibus concessum est, ut quos rex nobiles fecit, illi nihilominus mercaturam exercere possint.Ga naar voetnoot7 Milites ex Lucemburgico merces a Viroduno venientes intercepere. In agro Tigurino centum milites, equites maxime, euntes ad militiam Veneticam ab Hohentvilae praesidiariis caesi fugatique sunt, odio, ut creditur, baronis Copeti, cui is miles conscriptus erat, quia is, Gallus cum sit, regina ignara Venetorum militiae se dedit. Ex iis centurionibus qui apud Bavarum captivi erant, quidam fuga se servavere; dubitatur an remittendi sint. Italia sperat fore, ut papa signet pacem quam cardinalis Bichius concepit. Non tamen impediit haec exspectatio Barbarinos quominus insidiarentur Figarolae et Venetis, qui ibi erant, senatoribus. Dicitur autem dux Bulionius praefuturus exercitui Romano.Ga naar voetnoot8 Rhaeti pacta cum Venetis fecere, ut liceret his militem per Rhaetiam scribere ac ducere multis cum cautionibus, pecuniam quoque pro hoc beneficio stipulati.Ga naar voetnoot9 Restat nunc Venetis simile cum Helvetiis negotium. Laborat apud Catalaniam Hispanus, ut prior exercitum educat ex hibernis. Ex Francofurto literae nos docent manere adhuc ibi conventum. De tributis imperatori dandisGa naar voetnoot10 motam rem iterum, sed frustra; super altera invitatione ad pacis colloquium facta nomine regni Suedici perstant rem imperatori et electoribus permittere, ita tamen ut et principes alii et civitates mittere eo possint, sed sine iure dicendae sententiae. Dicebatur ibi imperator mittere ConstantinopolimGa naar voetnoot11 non sine spe immutandi ibi, quae cum Ragozio capta fuere, consilia; Wolavia rursum obsideri a Gotzio;Ga naar voetnoot12 a Praga et aliis locis miles caesarianus ire ad Saxonis res in Misnia iuvandas;Ga naar voetnoot13 Hazfeldii milesGa naar voetnoot14 | |
[pagina 264]
| |
partim tenere Franconiam, partim Hassis se opponere; sperare equitem auxiliarem a Bavaro, cuius exercitus ibi credebatur fore ad XII millia peditum, equitum octo; imperator vero ipse Pragam iturus. Regina Angliae, quanquam partui satis propinqua, velit huc venire valetudinis, ut praefert, causa, credo et ut marito auxilia hinc impetret, forte et ut pacem cum Hispano procuret. Has ob causas ea ut huc veniat, non placet aulam hanc gubernantibus.Ga naar voetnoot15 Crescunt in Anglia acerbitates. Scripserat rex in spem colloquii ad parlamentumGa naar voetnoot16 hoc titulo: Dominis et communitatibus, parlamentum habentibus Westmonasterii. Ea scriptio ut mori maiorum non congruens displicuit parlamentariis. Ipsique vicissim scripsere nullam esse spem colloquii, nisi ipsi aperte pro parlamento haberentur. Simul proditionis reos agebant eos proceres qui regi adsunt Oxoniae. Ea asperitas displicuit Batavorum legatis.Ga naar voetnoot17 Deus, excellentissime et illustrissime domine, Sublimitati tuae det, ut suis consiliis rem Suedicam augeat, pacem orbi restituat, Sublimitatis tuae cultor devotissimus,
| |
Lutetiae, XVI/XXVI Martii 1644.
Qui regis Angliae res magnas apparere volunt, aiunt esse ei in armis quinquaginta hominum millia. Premi ab eius copiis Plimuthum, Glocestriam, Dorcestriam, Limam, Polam;Ga naar voetnoot18 Scotos affectos cladibus ad Novum Castellum, Timmouthcastellum, Neubornum, Henamum.Ga naar voetnoot19 Evenisse hoc ideo, quod Angli parlamentarii neque turmas quinquaginta, neque millia jacobaeorum quinquaginta,Ga naar voetnoot20 uti convenerat, ad eos miserint; naves etiam duae armis et victu onustae ad eos missae, sed interceptae sint a Novicastellanis.Ga naar voetnoot21 Additur a plebe regi multos pannos exspectari,Ga naar voetnoot22 et pro eis emi arma et pulverem bellicum. | |
Ab Hazfeldio audivimus capta in Coloniensi tractu oppidula Brisicum, Overwinterum, Rimmagam; Lotharingas autem copiasGa naar voetnoot23 partim ab electore Coloniensi, partim a duce Neuburgico nutriri. Antverpiam nondum venisse literas cambii, quae exspectantur ad tres milliones et dimidium.Ga naar voetnoot24 Urbem Tingi[s] in Africa, quam Portugalli tenent, obsideri a Castellanis et Dunquercanis navibus, ita ut aegre famem toleret spe auxilii. In Catalania Hispani Ilerdam aut Balagueriam obsessuri putantur. Romam advenere sex machinae de XXXV emptis apud Belgas. Centumcellas venere milites noviter in Italia lecti mille quingenti.Ga naar voetnoot25 | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Indutiae falso iactantur. Suspicio de Lotharingo. Regina Mazarinum donat. Theologicae controversiae. De Vindocinensi. Cur captus Dupreius. Tractatus de captivis. Bellum commercia non impedit. Nobiles Lugduni mercatores. Lucemburgicorum praeda. Cur Helvetii a Venetis conscripti ad Hohentvilam caesi. Consultatum de fugientibus captivis. De pace et bello Italico. Pacta Rhaetorum cum Venetis. De Catalania. Agitata in conventu Francofurti. De imperatoriis. De reginae Angliae adventu. Turbae in Anglia. Anglica. Res gestae in Germania. Tingi[s] Portugallorum ab Hispanis obsessum. Iidem imminent Ilerdae. Italica. |
|