Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 15
(1996)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6844. 1644 mei 2. Van W. de Groot.Ga naar voetnoot1Frater optime, Quas ad Basium dedisti litteras,Ga naar voetnoot2 re prius cum senatore Reigersbergio communicata, nudiustertius ipsi Basio in manus dedi et pro filio tuo intercessi satis tempestive; neque enim adhuc obiit Doubletius, sed in extremis animam agit. Respondit ille mihi se et te et tuos plurimi facere, caeterum in hoc negotio fautorem se promisisse Gerardo Graswinkelio,Ga naar voetnoot3 Maeslandii consobrini sui filio,Ga naar voetnoot4 atque ita praeter opinionem omnem mihi spem praecidit. Intellegeram sane aliquid de eius in Gerardum propensione, sed et hoc sciebam magistratum Hagiensem ab eo averso esse animo, tum etiam proportionis geometricae, quam iustitia attributrix respicit, et propinquitatis cum uxore defuncta nostrae,Ga naar voetnoot5 amicitiae etiam tuae ac praecipue infortunii communis maiorem rationem habiturum fuisse sperabam. Heri eum quaesivit Reigersbergius, sed domi non invenit, itaque hodie et ipse partes suas obibit et siquid profecerit scribet. De Brassero omnes dolemus, sed illud scias velim non illum in emendis portionibus Indicanis fuisse nimis emacem, sed revera decoxisse,Ga naar voetnoot6 nam ex libris constat eum totis viginti annis sortem non habuisse, ut mihi viri fide digni et earum rerum gnari retulerunt. Secutus est eum Teulingius, vir bene de republica meritus,Ga naar voetnoot7 sed eum quidam inde periisse putant quod amicis negotium suum noluit concredere. Sunt et alii aliquot viri | |
primarii qui nisi amici subsidio fuissent, et ipsi foro cedere coacti forent. Ita iam omnia Amstelodami subdola et suspicionibus plena habemus. Galli quid hac aestate acturi sint videbimus,Ga naar voetnoot8 non otiosi quidem, nam et princeps educet exercitum,Ga naar voetnoot9 sed sine magna lucri spe; sunt enim pauca loca hostium quae a nostris adiri possunt, et iis ipsi ut caverent iam diu a nostris edocti sunt. In Germania lente procedit de pace negotium, eventu valde incerto, iam enim legati imperatorii iterum moras nectere dicuntur,Ga naar voetnoot10 nostri autem ac si nunquam ituri essent nondum se movent.Ga naar voetnoot11 Deus Optimus Maximus afflictae ecclesiae et reipublicae christianae aliquando misereatur, et utrobique pace nos sua beare dignetur, cui te, tuam, tuos votis commendare non desino. Vale, tibi obsequentissimus frater,
| |
Raptim. Hagae, IIo Maii 1644.
Iam nunc certum est, postquam ego tuas litteras tradidi, postquam Reygersbergius dominum Basium convenit, excessisse e vivis Doubletium, eius commodo cui iam se Basius addixit. | |
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de Suede, à Paris. Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 11 Maii. En in dorso: 2 Maii 1644 W. de Groot. |
|