Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 15
(1996)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6839. 1644 april 30. Aan W. de Groot.Ga naar voetnoot1Mi frater, Quod de vectura scripsi libri Graswinckeliani,Ga naar voetnoot2 non ideo scripsi quod impensa doleat, sed ut noris quanti constent tales transmissiones et serventur ista pretia ad res aut Suediae aut mihi necessarias. Ego uno quod misisti exemplari illius libri facile ero contentus, nec plura desidero. Monodius est vir eruditissimus, paenitentiarius ducissae Sabaudae. Vidi eum LutetiaeGa naar voetnoot3 | |
[pagina 362]
| |
Ga naar voetnoot3 de emendatione ecclesiae pulchra disserentem. | |
De Groenewegii opereGa naar voetnoot4 non viso nihil possum iudicare. Sed velim eas controversias quae maxime in diversas partes iudicari solent, ab Ordinibus Hollandiae semel definiri, ut litibus praescindatur materia. Id si fiat ego mea ad eam normam aptabo. Advocatus fisciGa naar voetnoot5 deberet ea de re Ordines commonefacere. Praestitere id in maxime celebribus controversiis in Brabantia quondam archiduces, magno civium bono.Ga naar voetnoot6 Scio quaedam fuisse in quibus semper dissidebat curia superior ab inferiore. Latium quod attinet, forte invenies aliquem qui paucos dies isti inquisitioni velit perdere; misi enim silvam satis paratam.Ga naar voetnoot7 Sed ante omnia rogo urgeas Anthologiae editionem,Ga naar voetnoot8 ne quid relinquam, si ad meliorem vitam abiero, imperfectum. Filius natu maximus more suo nihil ad nos scribit.Ga naar voetnoot9 Didericus etiam nunc hic est.Ga naar voetnoot10 Accepi exemplaria libri Graswinckeliani per RosenthaliumGa naar voetnoot11 et gratias ago. Universitas Lovaniensis scripsit ad Parisiensem,Ga naar voetnoot12 eam rogans ne damnet sententiam Jansenii, episcopi quondam Iprensis, quam illi esse aiunt Augustini, nempe de praedestinatione et capitibus annexis. Coepit agi causa ducis Anguiani, nomine uxoris, contra Esguilloniam. Dixit advocatus AnguianiGa naar voetnoot13 pares fuisse propinquitate Brezaeam et Esguilloniam, originem valde disparem: illius illustrem, huius abiectam. Sed causas cur | |
hanc prae illa dilexerit omnibus notas esse. Samsonem illum vires suas posuisse in sinu Dalilae. Saluta, quaeso, uxorem, liberos et amicos, tibi obligatissimus frater,
| |
30 Aprilis 1644. |
|