Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 15
(1996)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6819. 1644 april 18. Van W. de Groot.Ga naar voetnoot1Frater optime, Si cogitassem aliquam occasionem mihi se oblaturam qua per amicum libellum Graswinkelii ad te mittere potuissem, nunquam eum nuntio tradidissem,Ga naar voetnoot2 et ne nunc quidem de tam enormi vectura cogitavi; caeterum quia indicaveras te eius videndi cupidum esse et quia tractabat materiam iuris publici percelebrem et a legato non alienam, eum mittere properavi, paratus damnum quod mea culpa aut imprudentia dedi, meis sarcire impensis. Interea advocati Rosendalii vicini mei filius,Ga naar voetnoot3 | |
[pagina 333]
| |
Ga naar voetnoot3 qui iam in Galliam profi- | |
ciscitur, tria tibi iussu Graswinkelii afferet exemplaria. Iudicium tuum sane favorabile est. Ego Monodium ne quidem de nomine novi et potuerat sane minus dure tractari.Ga naar voetnoot4 Prodiit hac septimana nova editio tuae Introductionis ad ius BatavicumGa naar voetnoot5 cum notis Simonis Groenewegii iurisconsulti e cognatione nostra.Ga naar voetnoot6 Ille ex PandectisGa naar voetnoot7 multa loca collegit e quibus tua illustrantur, et ex Placitis adducit nonnulla, in praxi affert aliqua quae post editionem libri tui prodiere, certe tibi nunquam, ut puto, visa; id est ea quae hausit ex Decisionibus Curiae Hollandicae, quae Neostadii dicuntur,Ga naar voetnoot8 et Observationibus domini Coreni.Ga naar voetnoot9 Inspargit multa quae mihi minus probantur, ut cum dicit vinculum matrimonii posse dissolvi ob manifestam desertionemGa naar voetnoot10 et cum naturalibus liberis apud nos activam dat testamenti factionem,Ga naar voetnoot11 cum propinquorum aut tutorum, quos necessarios non male dicamus, consensum in nuptiis pupilli necessario requiri negat, iuxta l. 8 C. de nupt.Ga naar voetnoot12 et alia eius farinae. Prodierunt eae notae te inconsulto, nobis omnino insciis, neque enim quicquam ea de re inaudivi antequam iam absoluta fere esset impressio. Hodie ipse me convenit; ait se exemplar ad te velle mittere, et quidem prima occasione; potestatem se imprimendi quae sibi aliisque in publicum conducere putabat, fecisse sine ullius laesione; sicubi praxis suo iudicio variaverit ex quo tu tua scripsisti, id se interpretatione emollire conatum, et alia id genus. Certe offendere te noluit, nisi peccato omissionis affinis iudicetur. Sed haec tu melius iudicabis ubi exemplar ad te perferetur. Interim ipsi gloriosum videtur ad te notasse praefixo nomine. Quod neminem hic in Latium scripturum dixi, id inde provenit quod neminem hic earum litterarum novi gnarum qui ei controversiae immiscere se possit.Ga naar voetnoot13 | |
[pagina 334]
| |
Ga naar voetnoot13 Pro reliquis | |
uberrima tua epistola contentis gratias summas habeo; perplacent quae de Venetis ex vero scribis,Ga naar voetnoot14 tum et ea quae Arnaldium tangunt.Ga naar voetnoot15 Filio maiori opto bonas conditiones apud Venetos,Ga naar voetnoot16 minori meliores quam antehac successus, nam in eius infortunio praeter incertam Martis aleam nihil peccati invenio. Tua omnia mihi curae quidem sunt,Ga naar voetnoot17 sed Blavius quanquam saepe monitus consilia mea corrumpit, et qui indices Anthologiae faceret Ryckewardius nunc moras necti[t]. Ego tamen nondum despero, sed per absentiam omnia, ita ut vellem, curare non valeo. Deus te, tuam, tuos nostrosque diu servet incolumes, tibi obsequentissimus frater,
| |
Raptim. Hagae, XVIII Aprilis 1644. | |
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suede, à Paris. Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 26 April 1644. En in dorso: 18 April 1644/1644 W. de Groot. |
|