Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 15
(1996)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6883. 1644 mei 28. Van Christina van Zweden.Ga naar voetnoot1Christina [Dei gratia Suecorum, Gothorum Wandalorumque designata regina et princeps hereditaria, magna princeps Finlandiae, dux Esthoniae et Careliae Ingriaeque domina, etc.,] gratiam et favorem nostrum singularem.
Nobilis ac magnifice nobis sincere fidelis, Expedivimus in Galliam iam ante aliquot septimanas dominum de SerisantesGa naar voetnoot2 et cum eo tibi scripsimus de bello Danico, cui summa necessitate adactae iam implicamur. Isque reddet tibi mandata nostra pariterque referet quae ipsi etiam commisimus in aula regia peragenda. Nunc autem tibi transmittimus tabulas manifesti nostri in Latino quoque idiomate translati typisque excusi, quo causas belli Danici generatim patefecimus.Ga naar voetnoot3 Cum vero plurimum intersit scire qui in aula illa motus animi surgant quaeve consilia ex occasione huius belli agitentur, abs te clementer requirimus ut diligenter cuncta observes et ad nos perscribas. Quodsi quandam a nobis alienationem animorum enasci videas, non difficile tibi erit sequiorem omnem opinionem aptis rationibus demere. Cumque et longum et periculosum sit iter, quominus aut tam frequenter aut tam tuto literas ad te destinare possumus, certo tibi confidimus ut interceptionem literarum nostrarum | |
fide pariter ac prudentia tua suppleas et munus hoc tuum porro cum dignitate atque utilitate regni nostri, necnon cum laude tua defungere.Ga naar voetnoot4 Nos tua officia regia gratia agnoscemus. Atque hisce te Deo clementer commendamus, [sacrae regiae Maiestatis regnique Sueciae respective tutores et administratores, Petrus Brahe, comes in Wissingsborg, R.S.
| |
Dabamus in regia nostra Stockholmensi, die 18 Maii anni 1644]. | |
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 20 [21?] Iulii. Bovenaan de copie te Stockholm: Domino Hugoni Grotio cum una transmitterentur exemplaria manifesti Latini. A. G[ylden]kl[au].Ga naar voetnoot5 Datum Stockholm, anno 1644, Maius 16. |
|