Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6587. 1643 december 12. Aan W. de Groot.Ga naar voetnoot1Mi frater, Videris mihi hinc stare, inde causam dicere. Excusas inimicos de iis super quibus nemo hic eos excusat; me accusas de iis de quibus nemo me hic accusat, nec puto accusabit quisquam extra Hollandos vestros. Non aequum est ut ego aut libertatem meam aut dignitatem aliorum commodis subiiciam.Ga naar voetnoot2 Inscriptiones tuae ad me honestae sunt, sed sunt qui veniunt ab aliis aliter instituti. De industria res agitur, et Suedi, ad quos hoc pertinet, mihi succensent. Quare rogo in posterum, si urgearis, des literas ad uxorem; postea ego videro quid mihi faciendum sit. Interim velim scire editionibus nostris quid | |
obstet, ut deliberem quid agendum sit.Ga naar voetnoot3 Abit aetas et periculosum est aliquid tale heredibus relinquere. Filiorum meorum maximus apud Venetos est,Ga naar voetnoot4 et nescio an quid transacturus sit, exortis novis difficultatibus circa dilectus apud Rhetos et Helvetios. De minimo in magna sumus sollicitudine. Scripsit ad nos 19 Novembris, capta Rothwila, ex castris ad eam urbem. Sed ex eo tempore tot ad Detlingam partim caesi, partim dediti, tot capti ad Memmingam, tot in fuga interfecti, dissipatus omnis exercitus in magna nos tenent formidine.Ga naar voetnoot5 Forte hae clades Gallos facient ad pacem proniores. Quos adducit vicecomes TurenaeGa naar voetnoot6 pauciores sunt quam ut supplendae huic cladi sufficiant. Quod seorsim divertunt Davausius et ServianusGa naar voetnoot7 id non extra morem est, magnus enim est et huic et illi comitatus. Opipare exceptum gaudeo. Goringius pro rege Angliae clam in urbem venitGa naar voetnoot8 praetentandis vadis; mox solenni more intrabit. Offensi fuere parlamentarii, quod in scripto comitis Harcurtii comprehensum esset scire velle quae eos causa ad arma egeri‹n›t, ut ea componi possint ex legibus et moribus antiquis. Id vero minime placet episcoporum eiectoribus. Tibi obligatissimus frater,
| |
Lutetiae, 12 Decembris 1643.
Rogo me commendes uxori. Liberos et amicos saluto. Velim scire an spes sit fore ut recudantur apud vos PartheniusGa naar voetnoot9 et Praedestinatus.Ga naar voetnoot10 P. 26, linea 7 Dissertationis alterius de Americanis gentibus explicatius poni velim: ‘Pari modo, id est quaerendo.’Ga naar voetnoot11 |
|