Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6586. 1643 december 12. Aan J.F. Gronovius.Ga naar voetnoot1Vir praestantissime, In tetrico negotiorum senticeto recrearunt me literarum tuarum flores,Ga naar voetnoot2 tum quia constantem in te nostri amorem testantur-quid autem suavius quam amari a tui similibus, id est ab optimis atque eruditissimis? -, tum quia plenae sunt literae elegantiarum quales ubique in scriptis tuis renident. Pro hoc munere gratias debeo, sed alias nunc quidem reddere non possum quam bona vota atque omina, tum pro matrimonio tuo,Ga naar voetnoot3 tum pro eo | |
vitae genere quod elegisti. Bene tibi utrunque procedat, ut brevi conspicere possimus opera quae polliceris, quae quo magis obligeris, me abs te stipulatum puta. In Taciti loca coniecturas tuas plane approbo.Ga naar voetnoot4 Ita in omni vita felix sis, ut es in emendandis veterum scriptis, praestantissimae Claritati tuae studiosissimus,
| |
Lutetiae, XII Decembris 1643. | |
Adres: A monsieur/monsieur Gronhovius, professeur, à Deventer. Opschrift volgens de copie te Rotterdam en de uitgave der Epist.: Frederico Gronovio. | |
Bijlage:Hugo Grotius
Loca Nazarii, de quibus scribis,Ga naar voetnoot5 doctissime Gronovi, melius forte nobis restitueret qui in codices integriores quam habuere editores hactenus incidisset. Caeterum quid coniectura possit experiar, ita tamen ut eo conatus tuos non repressos sed excitatos velim. In primo loco puto legendum: ‘exhauriendis incommodis et congerendis commodis’. Hoc liberalitati convenit, fortitudini illud. Excidisse non mirum est vocem cui contraria quidem sed sono similis sequitur. Id enim scribis frequens. In secundo non minus versu toto a scribis omissum fuit; accessit mutationis aliquid. Verba quae desiderantur unde mihi? Sensum sic puto fingi passe: ‘Bimestris cura sanavit? Sanavit, dico? Redintegratio status pristini permulcendo dolori satis est, non et arcessendae gratulationi, nec amplius postulat quam ut eum sui non paeniteat. Is vero non iam sanasse imperium sed condidisse dicendus est, qui solus non modo id egit ut recuperatis quae amiserat non doleret sed etiam ut novorum adeptione gauderet.’ Eum intellige statum quem sui paenitere recte dicitur ubi de priore fortuna aliquid desiderat. In tertio legam: ‘Iacet in latere Galliarum ausu insigni tuo fusa barbaria’. |
|