Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6566. 1643 november 30. Van W. de Groot.Ga naar voetnoot1Frater optime, Valde mihi gratulor, quod carmen Mosis a me Latine versum non displicuit.Ga naar voetnoot2 Dabit id mihi occasionem iterum simile quid tentandi; valde enim sacrarum litterarum lectione et meditatione oblector. Utinam tale quid possem scribere, quale tuum in Mazarinum epigramma est,Ga naar voetnoot3 quod ego facio maximi. | |
De terris Vinariensibus et negotio Vickefortii ubi potero inquiram.Ga naar voetnoot4 Vicecomitem Turenae et Gassionem marescallos creatos esse laetor.Ga naar voetnoot5 De Latio nihil habeo quod scribam, nisi optare me ut nunquam tibi illud de barba in mentem venisset.Ga naar voetnoot6 Est enim a re alienum, neque quisquam divinare satis potest quaenam te moverit occasio, nam id quod de epitheto dicis nemo hic animadvertet; sunt enim pauci earum rerum gnari. Ut nullos ad te Batavos allegemus, id vero consanguinitatis et amicitiae ratio non patitur. Ego iis qui in Galliam abeunt, non dabo alias litteras quam cum idonea inscriptione, ut vel inde discant quomodo sibi loquendum sit.Ga naar voetnoot7 Servientus legatus a Davausio iam divortit.Ga naar voetnoot8 Id sermonibus dat materiam, tanquam si ipsis non bene conveniret. Ordines Foederati per triduum solum eos exceperunt, sed opipare. Legati in Angliam nostri,Ga naar voetnoot9 ut hic Gallici, moras nectunt. Interea Harcurtius cum parlamento agit de rebus componendis et iam super ea re scriptum aliquod tradidisse dicitur, quod parlamentarii illico in Scotiam miserint. Deus Optimus Maximus te nobis cum uxore et liberis diu sospitet, tibi obsequentissimus frater,
| |
Hagae, XXX Novembris 1643. | |
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suede, à Paris. 20 st. Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. Dec. 8. En in dorso: 30 Nov. 1643 W. de Groot. |
|