Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6565. 1643 november 30. Van H. Appelboom.Ga naar voetnoot1Illustrissime et excellentissime legate, Regina nostra clementissimaGa naar voetnoot2 pristinam nunc prope sanitatem recepit et ipsa se praesentem in comitiis exhibuit, cum in secundo congressu a statibus responderetur propositis a magno cancellario rerum momentis. Hinc ex optato aspectu sacrae regiae Maiestatis regni status non parum commoti et exhilarati sunt. Sperant nunc brevi comitiis optatum finem fore, postquam nonnulla particularia sub conclusionem absolverunt. Deinde etiam civitates et territoria nonnulla post conventus exitum expedient quae vel statum vel stationem cuiuslibet spectant. Legatus Portugalliae, Roderigo de Botelho, - ex voto expedita re sua et spe accepta reginam nostram una cum Galliae rege summa ope nisuram, ut ad pacis opus admittetur - Calmariam tendit et inde Wismariam navigaturus grandi torque aureo, imagine adamantibus distincta et duobus tormentis bellicis donatus est. Ab octava Octobris in Suedia ingens frigus nivisque copia fuit, quae per clementiorem aeris temperiem nunc liquefit et agros inundat. Commercia Holmiae iterum florere incipiunt, liberatis navibus a vexatione Danica. Koningsmarchius peditatu maxime valens hoc unum operam dat, ut equitatu munitus hostem invadat Bellgardae adhuc haerentem.Ga naar voetnoot3 Et laborat Torstensonius, ut non solum subsidia Gallasii avertat,Ga naar voetnoot4 verum etiam ipse ocius succurrat, ut omnes postea simul copiae hiberna petere possint, quae in Bohemia vel Silesia futura sperant. Deus adsit eximiis nostratium conatibus domi forisque et illustrissimam Excellentiam vestram diu patriae nostrae ac suis perenni incolumitate felicem servet, illustrissime et excellentissime domine, illustrissimae Excellentiae vestrae obsequio et affectu devinctissimus,
| |
Amstelodami, 30 Novembris 1643. | |
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 11 Dec. |
|