Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6564. 1643 november 28. Aan H. Appelboom.Ga naar voetnoot1Clarissime domine, Velim quam officiosissime omnia, quae a me proficisci possunt, obsequia illustri domino baroni Erico OxenstiernaeGa naar voetnoot2 offerri. Nam et excellentissimo parenti eius maximarum rerum sum debitor et ipsius supra aetatem eruditio omnium favorem meretur. Deo gratias ago pro meliore reginae, dominae nostrae, valetudineGa naar voetnoot3 eumque precor ut reginam diu nobis sospitem vegentemque in bonis rebus servet. Oratio magni domini cancellarii ad ordines Suediae plena est sapientiae.Ga naar voetnoot4 Pacem optare christianorum est; ut ea bona habeatur, arma ostentare prudentium. Bene vir prudentissimus, cum de pacis conciliatoribus ageret, subticuit Daniae regis nomen. Satis enim erat sub generalibus verbis eum intelligi. Illud vero summae perspicaciae non sine causa eum regem armis se circumdare, quia facile fieri posset ut bellum se in ipsum vertat. Habet enim controversias ille plures,Ga naar voetnoot5 quae in bellum possent erumpere, ut cum Hamburgo et Brema, praeterea de vectigalibus in freto et Albi, et de comitatu Pinnebergensi. Ita uno sermone res duas magnas significavit dominus cancellarius: et Suedos sibi a Dano non metuere, et esse cur Danus sibi ab imperatore metuat. Hic omnia solito more decurrunt. Bellum in Sueviam transportatum est.Ga naar voetnoot6 Quaeruntur pecuniae, sedantur motus. Deus, clarissime domine, Claritatem vestram sospitet, Claritatis vestrae studiosissimus,
| |
Lutetiae, XXVIII Novembris 1643. | |
Adres: A monsieur/monsieur Appelboom, Suedois, à Amsterdam. Port. In dorso schreef Appelboom: 1643 - 28 Novembr. Adres (volgens de uitgave der Epist.): D. Appelboom. Bovenaan de copie te Den Haag: Appelbomio. |
|