Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6593. 1643 december 12. Aan H. Appelboom.Ga naar voetnoot1Clarissime domine, Pergo Deo gratias agere, quod reginae nostrae valetudinem in melius perducat.Ga naar voetnoot2 Magnum profecto gaudium fuit publico regni concilio conspicere in avito solio tantae spei reginam euntem per paterna vestigia. Rectorum autem tum in rebus omnibus, tum maxime in Portugallico negotioGa naar voetnoot3 prudentiam laudo. Magnum certe ad quietem publicam momentum erit, si rex eius regni in pace poterit comprehendi, sed non minus difficile prospectu est quanta vi obstiturus sit rex Hispaniae, ne id fiat. Quare egregio temperamento proceres nostri usi sunt verbis, comibus quidem, at non adstringentibus nimis. | |
Feliciter evenit, quod ista Danica tempestas sedata est.Ga naar voetnoot4 Si ad hoc accedant res aliquae prosperae ducibus nostris,Ga naar voetnoot5 erit cur speremus pacem non indecoram. Crescit quotidie fama eius cladis quam ad Ditlingam Galli accepere.Ga naar voetnoot6 Nam et ad Memmingam castra altera ab hoste capta et equitum in fuga plurimi interfecti dicuntur. Forte hoc damnum non Galliae populum, qui nihil magis quam pacem optat, sed eos qui Galliam digito temperant, faciet ad pacem propensiores. Velit Deus, clarissime domine, cuius tutelae Claritatem vestram unice commendo, Claritati vestrae studiosissimus,
| |
Lutetiae, XII Decembris 1643. | |
Adres: A monsieur/monsieur Appelboom, Suedois, à Amsterdam. Port. In dorso schreef Appelboom: 1643 - 12 Decembr. Adres (volgens de uitgave der Epist.): D. Appelboom. Bovenaan de copie te Den Haag: Appelbomio. |
|