Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6543. 1643 november 21. Aan W. de Groot.Ga naar voetnoot1Mi frater, Pro commodiore domini Utenbogardi valetudine Deo gratias agoGa naar voetnoot2 eumque precor ut senem optimum diu communibus utilitatibus servet. Spero non ingratum ei fore librum Praedestinati, quem maxime ipsius, sed et tui causa transmiseram.Ga naar voetnoot3 Legi cum voluptate carmen Mosis bene expressum.Ga naar voetnoot4 Cum Latius mihi per irrisum dedisset επίθετον quale adolescentum praeceptoribus dari solet hoc tempore,Ga naar voetnoot5 non potui non aliqua ex parte festivus et pro nomine notas eius ponere unde cognoscatur. Quod dicis de novo periculo,Ga naar voetnoot6 imminente omnium libertati in Gallia, id non abs re est. Apud Vicquefortium pecunias esse Vinarienses affirmavit mihi Grossechius.Ga naar voetnoot7 Quae autem et ubi sint sitae terrae de quibus agit dominus Vicquefortius, velim aut dominus Reigersbergius aut tu ex ipso cognoscatis. Vicecomes Turenae et Gassio iam sunt Franciae marescalli.Ga naar voetnoot8 Legati Gallici moras nectunt. Non memini an ad te scripserim scripsisse Latium ad ministrum reformatum in his locisGa naar voetnoot9 ideo se mihi contradixisse, ne sicut in rebus aliis, ita et in hac mea auctoritate alios traherem, quasi in iis quae ego dixi aliquid esset metuendum.Ga naar voetnoot10 Vale quam optime cum tua tuisque et amicis, tibi obligatissimus frater,
| |
Lutetiae, 21 Novembris 1643.
Rem mihi gratam feceritis, si nullos posthac ad me allegaveritis Batavos.Ga naar voetnoot11 | |
[pagina 704]
| |
Ga naar voetnoot11 Videntur | |
enim in id tantum venire, ut me inhonorifice tractent. Ego eis opus non habeo. Vicecomes Turenae et Gassio iam marescalli sunt Franciae. Epigramma in honorem eminentissimi domini cardinalis Julii Mazarini.
Ut Gallos domuit Romanus Julius armis,
Romanus Gallos Julius arte domat.
Jansenius Iprensium sub nomine calvinianorum egregie vapulat in Petaviano opere.Ga naar voetnoot12 |
|