Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6524. 1643 november 9. Van W. de Groot.Ga naar voetnoot1Frater optime, Accepi Dissertationem quam Latio opposuisti, et argumenta quidem tua valde se mihi probant.Ga naar voetnoot2 Mallem tamen illud quod de barbaGa naar voetnoot3 et presbyterioGa naar voetnoot4 intexitur omissum, neque enim hoc quicquam ad rem facit. Ego quoque ut aliquam otii mei tibi reddam rationem, mitto Canticum Mosis carmine heroico a me versum,Ga naar voetnoot5 quod quomodo tibi placiturum sit scire intelligo. Excusabit naevos materiae difficultas et gravitas. Utenbogardus praeter spem convalescere incipit.Ga naar voetnoot6 Praelegi ei hodie tuam Dissertationem, quae illi valde placuit. Praedestinati librum ei in manus tradidi ab alio praelegendum.Ga naar voetnoot7 Pauca quae ego illi ostendi sane magni aestimat, de reliquis alias feret iudicium. Ostendi et illi iudicium de Francisco Thuano.Ga naar voetnoot8 Mirabatur tam cito id ullum in Gallia ausum, sed metuo ne ea quae iam rerum potitur potentia simili libertati in posterum fibulam imponat. Risimus affatim responsum papae cuius meministi, et profecto sapit si operam perdere non vult. Accepi ea quae ad filii minoris negotium pertinent.Ga naar voetnoot9 Ego hodie cum senatore Reygersbergio allocutus sum Vickefortium. Negat ille ullam Vinariensium pecuniam penes se esse; addit sibi insuper a duce plus mille imperialibus deberi. Quod si ita est, nihil hic quod arresto includatur restat, et frustra Curiae mandatum impetrabo si ille apparitori idem reddiderit responsum. Interea dicit ducem a se pecuniam mutuo petere, neque se adversaturum si monilia aut aurea vasa vel uniones pignori dare velint; id si fiat se et pro filio curam gesturum. Addit et ducem sibi offerre aliquas terras, ut eas praesenti pecunia aut emat aut pignoret; forte et non alienum fore, ut et filio tantundem offerat, ut aliqua terra in solutum detur. Tu, quaeso, hac de re cogita et quod fieri vis expedi. Guebrianus iam cum suis copiis Germanicam Rheni ripam insidet. Videbimus quid promoturus sit.Ga naar voetnoot10 De marescallis quod scribis mihi non fit verisimile, ut nimirum protestan- | |
tium e numero quatuor eligantur.Ga naar voetnoot11 Legati Galli quarto huius mensis Hoiae fuere, et brevi hic expectantur.Ga naar voetnoot12 Vale cum uxore et liberis, tibi obsequentissimus frater,
| |
Hagae, IX Novembris 1643. | |
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suede, à Paris. 20 st. Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 18 Nov. En in dorso: 9 Nov. 1643 W. de Groot. |
|