Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6599. 1643 december 19. Aan W. de Groot.Ga naar voetnoot1Mi frater, Gratias ago pro memoria rerum mearum et editionum maxime.Ga naar voetnoot2 Antequam poematum reliquiae edantur, transmittam Aureum carmen PythagoraeGa naar voetnoot3 et Euripidis Supplices Latine.Ga naar voetnoot4 An pax hic serio optetur dubito, sed possunt multa evenire quae tergiversantes impellant. Filius meus natu maximus Venetiis adhuc est, nec adhuc cognovi an cum Venetis certi aliquid pepigerit.Ga naar voetnoot5 Minimum noti plerique suspicantur esse captum apud Bavaros.Ga naar voetnoot6 Scribuntur enim, cum Ditlinga capta est, capti adiutores castrenses quatuor. Ipse postremum ad nos scripsit, cum Rothwila a Gallis caperetur,Ga naar voetnoot7 quae nunc ab hostibus recepta est. Duces dimissi, milites transire coacti ad partes adversas. Coliniacus, marescalli Castilionaei filius,Ga naar voetnoot8 Lestradium misit ad ducem Guisium, eum ad pugnam provocans; nec excusavit Guisius, cui domesticus nobilis adiutor fuit, Coliniaco Lestradius, iunctus ei longinquo sanguine. Bis cecidit Coliniacus, et exarmatus a Guisio et plano ensis verberatus est cum monito, caveret in posterum principes provocare. Haec res et ex dissidiis ante natis originem habet et timendum est, ne novis dissidiis det causam. Dux Aurelianensis valde Guisio favet, cuius sororem antehac, nunc vero consanguineam in matrimonio habet. Coliniaco favet dux Anguianus. Apud vosGa naar voetnoot9 nisi et mandata quae data sunt legatis ad Foederatorum Conventum et iurisiurandi formula defenditur, erunt in periculo qui gravibus malis remedia adferre voluerunt. Ego eis, tibi, uxori, liberis precor optima omnia, tibi obligatissimus frater,
| |
19 Decembris 1643.
Solidius quam quisquam antehac in tertio tomo tractavit Petavius quaestionem totam de libero arbitrio,Ga naar voetnoot10 ita ut nihil sit quod ad diligentiam eius adiici possit. Tractavit etiam historiam de Pelagio et semipelagianis. |
|