Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6056. 1643 januari 26. Van W. de Groot.Ga naar voetnoot1Frater optime, Quo in statu fuerit matris valetudo cum postremo scriberem,Ga naar voetnoot2 ex litteris meis intelliges. Post id temporis loquela quidem non rediit, sed auditus mentisque ad extremum usque spiritum compos fuit, quem inter preces nostras postridie in ipsa meridie Deo Creatori reddidit. Nos, quia et LosecatiiGa naar voetnoot3 et liberi meiGa naar voetnoot4 aberant, hactenus exequias distulimus, crastino die, si Deo placet, defunctae matris corpus avito condituri tumulo et insignia | |
iuxta paterna templo appensuri.Ga naar voetnoot5 Vocavimus satis multos ad pompam, neque dubito quin frequentes adfuturi sint nisi pluvius aer eos deterreat. Nunc hoc unicum me solatur quod viderim matrem ad transmigrationem ex hac vita fuisse paratissimam: res mundanas sub finem parum curavit, nisi quod summa cum animi voluptate salutationes tuas acciperet. Interim hoc celare te non debeo, semper eam desiderasse ut vivente se consummaretur matrimonium quod sibi filius elegerat,Ga naar voetnoot6 idque cum tua bona gratia. Idemque patrem, si vixisset, promoturum fuisse aiebat, sicut et ego iudico; quod tibi nunc certe scribendum duxi, ut quid ei dum viveret animi fuerit sine fuco intelligas. Exemplaria Florum quinque marino itinere missa nondum comparent; hodie duo ista altera quae per notum hominem miseras accepi, ipso se tibi officiose commendante.Ga naar voetnoot7 De apologista pro te inveniendo nihil audeo promittere, video messem quidem uberem, sed deest operarius.Ga naar voetnoot8 Versus in defunctum cardinalem scripti acres sane sunt,Ga naar voetnoot9 et non inficeto conditi sale. Quid adventus fratris regii, quid dissidia eorum qui iam rerum potiuntur, quid querelae totius regni ad pacem valiturae sint, ex te libens intelligam. Regina Angliae, quae singulos in dies abiturit,Ga naar voetnoot10 ne pedem quidem unum promovit hactenus, multosque ea expectatione ludificatur. Res regis meliore quidem loco sunt quam hactenus, non eo tamen ut ipsa ad regem tuto venire ibique subsistere possit. Tua omnia mihi cordi erunt. Interea si quid ibi novarum rerum geratur, id impertire ne graveris, nosque quo semper soles amore prosequere. De re Amstelodamensi spero nos ante Februarium aliquid habituros;Ga naar voetnoot11 est enim iam solutus Conventus et singularum civitatum deputati se ad suos receperunt.Ga naar voetnoot12 Vale, frater optime, et nostro et reipublicae christianae bono quam suavissime, tibi obsequentissimus frater,
| |
Hagae, XXVI Ianuarii 1643. | |
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suede, à Paris. Port. Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 4 Febr. 1643. En in dorso: 26 Ian. 1643 W. de Groot. |
|