Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6074. 1643 februari 7. Aan W. de Groot.Ga naar voetnoot1Mi frater, Quod mater et communibus huius vitae et suis propriis malis liberata est, de eo omnium spirituum auctori atque custodi gratias merito agimus par‹t›amusque nos ad induenda luctus signa. Funus quia nos absumus tu et pro te et pro nobis curabis.Ga naar voetnoot2 Filii Petri nuptiasGa naar voetnoot3 quod distulimus ipsius maxime causa factum est. Quam multi sunt qui amores suos diu trahunt, donec ea evenerint, unde spes sit sine incommodo domum tutandi? Οἶϰον μὲν πϱώτιστα ait Hesiodus, deinde γυναῖϰα.Ga naar voetnoot4 Florum sparsionis exemplaria melioris chartae per quem nautam ad Hulftii matrem missa sint, nuper ad te scripsi, et metuere | |
me, ne ad Dunquercanos, non idoneos talium lectores, ista pervenerint.Ga naar voetnoot5 Ego qui Riveti impudentia dicta refutet invenire non possum. Deus inveniat.Ga naar voetnoot6 Frater regius quietum se continet.Ga naar voetnoot7 Regis ministri mutuam inter se fidem ac benevolentiam etiam Dominici sacramenti participatione sanxere. Ad pacem rex non nimium festinabit, ne quae hactenus fortiter facta sunt soli cardinali tribuantur. Regi et reginae Angliae omnia opto optima, praesertim fida et sine turbido affectu consilia. Editiones omnes meas tibi commendo.Ga naar voetnoot8 Id quod nuper soluta oratione ad te scripseram de Riveto, nunc his versibus comprehendi:Ga naar voetnoot9 Litem, dixit, habens scriptis volo legibus illam
Finiri, morum iura valere nihil.
Et scriptas leges sumi volo sensibus illis
Quos egomet veros dico cohorsque mea.
Quippe ego sum certus scripti mihi sensa patere,
Adversae parti tale patere nihil.
Haec est Riveti causam dicentis imago,
Hoc si lis pendet cardine, victor erit.
Quid patres iudicaverint de poenitentia ad vitae exitum dilata, videri potest apud M. Antonium de Dominis tomo II, pag. 334.Ga naar voetnoot10 Ait enim, talibus non datam communionem apparere ex canone ultimo concilii primi Arelatensi[s]Ga naar voetnoot11 et epistola Cypriani ad Antonianum, quae est in editione Farnesii XXII.Ga naar voetnoot12 Iuxta RivetumGa naar voetnoot13 quisquis unquam in Christum credidit, certus est se vel in vitae exitu poenitentia tactum iri ac proinde salutis fore compotem. Quid igitur faciunt minae adversus labentes? Cui rei? Cui bono? Posito enim quod ponit Rivetus, semper securi sunt, nihil illis mali evenire potest etiamsi omnem vitam in facinoribus transigant. Non potest tale periculum satis vivide ostendi. Cognoveris iam ex senatore Reigersbergio quomodo interrogata Naeldwicii huc in | |
Galliam missa contra ipsum ceciderint.Ga naar voetnoot14 Hoc oblivisci non debetis pro testamento ὁλογϱάϕῳ esse ius Galliae commune,Ga naar voetnoot15 nempe a Valentiniano, quod ius Franci et alii barbari reliquere imperia sua acceptantibus. Justiniani leges in Gallia receptae non sunt, quod eius tempore Galliam tenebant Gothi, Burgundiones, Franci.Ga naar voetnoot16 Haec ipsa est causa cur in Hollandia praescriptio tricenaria sola valeat, et cur liceat testanti aut nuptias facienti eligere ius Germanicum, id est proximitatis, aut Romanum, id est repraesentationis.Ga naar voetnoot17 Marezii prophetica exspecto.Ga naar voetnoot18 Rogo memineris laborare ut chartas mihi ereptas recipiam.Ga naar voetnoot19 Hogerbetiana res quo sit loco ac spe velim edoceri.Ga naar voetnoot20 Uxorem et liberos saluta, quaeso, tibi obligatissimus frater,
| |
7 Februarii 1643. |
|