Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6073. 1643 februari 7. Aan Christina van Zweden.Ga naar voetnoot1Serenissima ac potentissima regina, domina clementissima, Die Dominico exacto proximeGa naar voetnoot2 literas augustae Maiestatis tuae scriptas XXIX [Novembris/IX] DecembrisGa naar voetnoot3 regi tradidi locutusque sum eis literis congruentia de prosperis tuae Maiestatis regisque ipsius cum votis quae talibus addi solent. Cum gaudio rex intellexit propositum esse Maiestatis tuae transferre arma in terras proprias Austriacae domus. Sed ad id quod addidi, ex re fore communi si eodem tempore Gallica arma in Franconiam atque inde in Superiorem Palatinatum transferrentur, nihil proprie respondit, sed generatim affirmavit se, donec pax haberi honesta possit, in bello perstiturum fortiter, et in utraque re se probaturum et fidem suam et benevolentiam erga tuam Maiestatem. Verum interim audimus regis copias ex Franconia retrocedere Brisacum versus,Ga naar voetnoot4 qua de re conveni et regis ministros, sed nihil intellexi certius. Gaudeo autem in hoc tempore difficillimarum deliberationum multos hic esse Suedos illustres ac nobiles, qui non minus quam ego intelligere possint quae hic aguntur dicunturque.Ga naar voetnoot5 Deus, serenissima ac potentissima regina, domina clementissima, det Maiestati tuae optima omnia, augustae Maiestati tuae obedientissimus subditus,
| |
Lutetiae, XXIX [sic] Ianuarii/VII Februarii 1643. | |
Bovenaan de brief in de eerste copie te Leipzig: Argumentum. Idem colloquium cum rege habitum reginae exponit. |
|