Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6063. 1643 januari 31. Aan W. de Groot.Ga naar voetnoot1Mi frater, Pro matre optima, multis adversis, postremum et morbis agitata, quid aliud possumus quam Deum precari det ei christianum exitum.Ga naar voetnoot2 Qui si evenerit, restat ut memoriam eius patrisque colamus ut pios liberos decet. Nos eos quo Deus dederit ordine sequemur. Domino Utenbogardo velim gratias agi pro officiis erga parentes nostros.Ga naar voetnoot3 Ego in pace et imperiorum et ecclesiae promovenda pergam posthac tacito pede. Pauca illa quae ad Rivetum scripseram, non responsum erant, sed causae redditio cur responderi non deberet. It enim sine fine tale certamen.Ga naar voetnoot4 Caeterum si non placet edi, supprimatur. Video difficile fore ut aliquis reperiatur qui Riveto se opponat idemque meum propositum persequatur, nec spem ullam video nisi improvisum aliquid Deus procuret. Locutus sum cum multis etiam monachis, qui pervellent preces publicas ad Deum tantum fieri, sermonis vulgo cogniti usum, communionem sub utraque specie, cleri disciplinam. Iam quidam in suis ecclesiis usum poenitentiae publicae contra delinquentes instituere. Plura forte paulatim obtinebimus, modo ne nimium properemus desperare. | |
De Hagae legatoGa naar voetnoot5 credo vera esse quae mittis. Sed quia cum eo amicitiam semper coluimus, satius est hoc quidem ab aliis quam a nobis edi. Iudicium autem episcoporum in Oriente edi meretur, sed exemplum oporteret huc mitti non emendatius tantum, sed et plenius; desunt enim voces quaedam. Maximi autem ad auctoritatem usus foret addi ipsum illud Graece.Ga naar voetnoot6 Exempla ἀνθολογίας nostrae vereor, ne in Dunquercanorum pervenerint manus.Ga naar voetnoot7 Scripsimus Rhotomagum, ut sciamus quid sit. Gaudeo tibi laborem hunc videri non inamoenum. Utilem vix ausim dicere; sunt enim flores tantum, quod ipsum profiteor. Duo sequioris chartae exemplaria portabit vobis Lutzavius.Ga naar voetnoot8 De literis ad te meis reseratis fieri potuit quod dicis, non Antverpiae tantum, sed et in Gallia et in Batavis; multi enim sunt rerum nostrarum curiosi.Ga naar voetnoot9 Qui sub rege summae rerum praesunt, diligentes et cauti sunt;Ga naar voetnoot10 nequedum se aperit discordia, quanquam latere creditur. Fuere hic missi ab imperatore et a Bavaro. Dicunt se sine foederatis nihil acturos probe. Rogo adscribas silvae annotatorum contra Rivetum ea quae posterioribus epistolis ad eandem rem pertinentia ad te scripsi. Veniet forte tempus cum illa erunt usui.Ga naar voetnoot11 Johannes Seyffertus Ulmensis Suevus, qui in me scripsit a Riveto aut eius similibus in id conductus,Ga naar voetnoot12 idem edidit antehac librum Germanicum, cui titulus ‘Deutser Brutus’, plenum calumniis adversus Suedos nostros.Ga naar voetnoot13 Liber haberi potest ab Hamburgo. Videtur bellum vere hoc anno futurum in comitatu Burgundiae. Et rex ipse ire Divionem. Fuit hic monachus a Vienna missus ad tentandos eorum, qui negotiis hic praesunt, animos super pace. Responsum ei fortiter nihil acturum regem nisi cum sociis omnibus, neque penes se stare quominus incipiant colloquia, sed penes aulam Viennensem, quae rata non habuerit ea quae cum mandato erant gesta. 31 Ianuarii 1643. | |
TreselianiGa naar voetnoot14 libros melioris chartae Florum sparsionis dedere nautae Petro Cornelii Boer, ut perferret ad Hulftii nostri matrem.Ga naar voetnoot15 |
|