Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6045. 1643 januari 19. Van W. de Groot.Ga naar voetnoot1Frater optime, De non ostendendis iis quae ad me missa suntGa naar voetnoot2 domino senatori satis ipse meminero. Vellem tam tibi possem satisfacere in inveniendo apologista idoneo. Interim et hoc scias velim, litteras quas postremo a te accepi, esse mihi suspectas aperturae non bona fide factae; etenim signaculum tuum in iunctura chartae ruptum repperi, cui ut medela afferretur aliquantum cerae introrsum erat suppositum. Hoc an Antverpiae an alibi factum sit, ego sane nescio. Ostendit mihi litteras Guebriani comitis Brassetus,Ga naar voetnoot3 quibus ipse honorem filio habitum gratulatur seque ipsum magni aestimare profitetur.Ga naar voetnoot4 Iis quae nuper de CyrilloGa naar voetnoot5 perscripseram addenda sunt quae ab amico nuper accepi et, ut mihi quidem videtur, praemitti possent reliquis,Ga naar voetnoot6 si editio adornetur, quod ibi commodissime fieri poterit.Ga naar voetnoot7 Pro iis quae de rebus Gallicis scribis gratias habeo, sed nisi me coniectura fallit, potestas impatiens consortis erit.Ga naar voetnoot8 De iis quae ad Rivetum notasti cogitabo, sed id si solum prodiret, vereor ne et tu deridiculo futurus sis ob nimiam brevitatem. Florum sparsionem tuam magna ex parte legi, et volupe mihi fuit videre aliorum scriptorum cum iurisconsultis consonantiam in arte aequi et boni. Correctionibus vero tuis, paucis quidem illis sed insignibus, ut accedam, non suades, sed cogis. Liber iste apud omnes eruditos et politioris litteraturae amantes semper fiet maximi, quare dolet exempla tua nondum comparere.Ga naar voetnoot9 Nunc ad privata venio tibique matris optimaeGa naar voetnoot10 agonem summa cum tristitia nuntiare cogor. Ea cum post autumnum tussi et catharris valde fuisset afflicta, nudiustertius magnam valetudinis mutationem experta est, cum deliquio animi et crebro vomitu, ex defluxu catharri, qui et linguae usum impediit; deinde ex parte refecta, locuta nobis est, sed | |
aegrius. Heri post meridiem etiam Psalmum CIIIGa naar voetnoot11 integrum cecinit. Sub vesperam recruduit febricula, ita ut omnino actum crederemus; post nonam vero caruit omni loquela inque eo statu permansit circiter circa vigintiquattuor horas, ita ut praeter respirationem pulsumque et levem motum nihil vitalis supersit. Nunc in horas singulas extrema expectamus. Adfuit ei hodie optimus senex Utenbogardus,Ga naar voetnoot12 quo de salutis negotio verba faciente, cum sermo non suppeteret, capite nictebat, ne aut auditu aut sensu defectam crederemus. Medicus eam doloris expertem iudicat, neque quicquam ex sua arte polliceri audet, in corpore tam exsucco et flaccido. Spectaculum hoc valde me cruciat, neque quicquam superest quam ut continuis ad Deum precibus liberationem a miseriis et in gloriam Dei receptum flagitemus; cuius favori te, uxorem, tuos nostrosque omnes commendo, tibi obsequentissimus frater,
| |
Raptim. Hagae, XIX Ianuarii 1643. | |
Bijlage:Cyrillus Lucaris,Ga naar voetnoot13 cum aliquamdiu vixisset apud RuthenosGa naar voetnoot14 et Constantinopoli dein familiaris factus esset legato VerhagenGa naar voetnoot15 eidemque placuisset, ab eodem interrogatus annon cuperet fieri patriarcha Constantinopolitanus, officio isto tum vacante, annuit quidem, sed negavit sibi tantum esse pecuniae, quantum eam in rem expendendum. Legatus Verhagen mutuat ei tantum, ea lege ut et gratus sit et calvinianorum dogmatum seminatorem se fore spondeat, et accepto promisso, intercessione sua obtinet confirmationem ab imperatore, Osmanni strangulati successore.Ga naar voetnoot16 Cyrillus fit patriarcha; pecuniae multo plus rependit legato promotori; spargit scripta calviniana. Relegatur hoc nomine ab imperatore - ut quo inscio illicitum introducere religionem vel sectam insolitam - in Rhodum aliamve insulam. Legato eodem intercedente inde dimittitur atque ad patriarchatum Constantinopolitanum redit.Ga naar voetnoot17 Spargit iterum scripta calviniana.Ga naar voetnoot18 Imperator tunc strangulari ipsum | |
curat, Successor Cyrilli synodum celebrat, ubi Cyrillus condemnatus.Ga naar voetnoot19 Haec ita retulit cui et legatus Verhagen et Cyrillus Constantinopoli fuere noti. Itaque Verhagen imposuit Batavis, plura iis de Cyrillo persuadere conatus; et aucupatus magis videtur favorem popularium suorum, illorum in Occidente, et cumprimis pecunias in Oriente, quam religionem nostram. Ut taceam quod Johannes Mathaeus Caryophilus,Ga naar voetnoot20 archiepiscopus Jenensis [sic], Cyrilli fraudes nonnihil etiam detexerit, in scripto quo(dam) ... | |
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de Suede, à Paris. 13 s. D'Holl. Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 28 Ian. 1643. En in dorso: 19 Ian. 1643 W. de Groot. |
|