Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6044. 1643 januari 17. Van Christina van Zweden.Ga naar voetnoot1Christina Dei gratia Suecorum, Gothorum Wandalorumque designata regina et princeps hereditaria, magna princeps Finlandiae, dux Esthoniae et Careliae Ingriaeque domina, etc., gratiam et favorem nostrum singularem.
Nobilis ac magnifice nobis sincere fidelis, Cepimus literas ad nos die 3/13 Decembris abs te perscriptas,Ga naar voetnoot2 quibus nobis significas paulo ante obiisse cardinalem Richeliacum,Ga naar voetnoot3 iussuque regio ad te, legatum nostrum, venisse ChavigniacumGa naar voetnoot4 simulque dixisse regem perstiturum in fortibus consiliis et fide erga foederatos; a pace tamen bona et communi, si eo hostium animi flecterentur, non fore regem alienum. Idem nobis hic adseverari fecit christianissimus rex per baronem de Rorté,Ga naar voetnoot5 cui et nos dolorem quem percepimus ex obitu dicti cardinalis per secretarium nostrum contestatae, pariter ac gratulatae sumus eius Serenitati adversus praefatum residentem de forti illa intentione ac perseverandi in receptis consiliis actionibusque proposito, additis insuper sinceris adseverationibus, reciprocum a nobis praestitum, neque in perseverantia nostra in sectanda pace communi aut bello fortiter mutuisve viribus gerendo, multo minus in foedere, quicquam immutatum iri. Idem volumus abs te fieri ad aulam regiam, clementer tibi hisce mandantes, ut oblata occasione et quamprimum poteris, sive apud regem sive praecipuos eius Serenitatis ministros, nostro nomine non modo dolorem super morte cardinalis contesteris - id quod ex literis tuis proximis percepimus te peregisse -, sed et regi illicoGa naar voetnoot6 de tanta consiliorum actionumque constantia gratuleris, inprimis vero et quod praecipuum in hoc negotio erit, eius Serenitatem ministrosque certiores reddas de immota nostra in prosequendis receptis consiliis atque stricta foederis mutui observantia sententia, nihil ut metuendum a nostra parte sit, quod aut pacem iustam, tutam et communem, si per hostem licuerit ad eam adspirare, convellat aut propositum nostrum in persequendo bello, donec pax communi voto et concursu mutuo obtineri poterit, perturbet. Tuae prudentiae erit haec prolixius exponere, quem in loco plura quibus in rem maxime enarrari haec poterunt, non destituent. Atque hisce te divinae protectioni clementer commendamus, sacrae regiae Maiestatis regnique Sueciae respective tutores et administratores,
Laurentius Sparre, loco R.S. drotzetii.
| |
Dabantur in regia nostra Stocholmensi, die 7 Ianuarii anno 1643. | |
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 18 Febr. Bovenaan de copie te Stockholm: Ad legatum Hugonem Grotium quod concernit obitum cardinalis Ricelivi [sic] et contestationem sententiae regiae in mutuo foedere cum christianissimo rege permanendi. Datum Stockholm, anno 1643, Ianuarii 7. |
|