Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6039. 1643 januari 17. Aan W. de Groot.Ga naar voetnoot1Mi frater, Videbimus quid facturi sint Amstelodamenses in eo de quo scribis negotio.Ga naar voetnoot2 Normannus qua de causa in Batavos venerit, scire cupiam.Ga naar voetnoot3 Montaltum ex scriptis et fama novi | |
iudaeum gente ac mente, et philosophum ac mathematicum non vulgarem.Ga naar voetnoot4 Vrelandio saepe interpellatus nihildum scripsi,Ga naar voetnoot5 sed ita puto non peccaturum si se baptizari faciat a presbytero catholico, nihil ab illo exigente quod non ultro approbet. Viri maximi domini Vossii sententiam probo.Ga naar voetnoot6 Et iam acceperis a me ea quae utilia esse possint, quibus addamGa naar voetnoot7 frustra Rivetum ad distinctionem regnorum limitatorum vel non limitatorum recurrere, cum et Junius Brutus et Buchananus apertissime de omnibus agant regnis, Hottomannus vero etiam speciatim de Galliae regno,Ga naar voetnoot8 ParaeusGa naar voetnoot9 etiam loquatur generaliter et, si ordinarii magistratus cessent, privatis ius det. Videbis satis multa esse quae domino Riveto opponi possint. Sed ubi reperiemus hominem,Ga naar voetnoot10 ita ut nos animatum et quae sentiat dicere audentem, praesertim in republica, ubi odiosum adeo est nomen et pontificis et pontificiorum. Si quis tamen inveniatur, ex usu erit addi quae apud Graecos contra Cyrillum decreta sunt.Ga naar voetnoot11 De Lucano gaudeo.Ga naar voetnoot12 Spero secutura poematia. Sed maxime mihi curae est Anthologia, egregium per se opus, multis autem futurum utilius si, quales dixi, indices accedant. Quare, quaeso, cum domino Vossio, cum amicis aliis quaere aliquem et allabora ut voti, si fieri potest, compos fiam.Ga naar voetnoot13 Delfensibus consulibus civibusque omnia opto prosperrima.Ga naar voetnoot14 Angliae res compositas velim,Ga naar voetnoot15 illaeso regis veteri iure. Et spero eo rem adduci posse per plebem Londinensem, otii impatientem. Id eo opto magis, quia motus isti repercussum apud Batavos faciunt. Hic omnia adhuc bene procedunt et bellum paratur strenue. De indutiis seorsim acturos Batavos non puto, cum tempus instet quo in commune de pace agi debeat, si tamen tuti | |
itineris literae ab imperatore et Hispano recte iam Hamburgum pervenerint, qua de re nuntium exspecto. Vale, mi frater, cum matre optima, coniuge, liberis, cognatis, amicis, affinibus, tibi obligatissimus frater,
| |
Lutetiae, 17 Ianuarii 1643. |
|