Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6028. 1643 januari 5. Van W. de Groot.Ga naar voetnoot1Frater optime, Amstelodamenses testantur se serio de rebus filii tui cogitare et si se dederit occasio aliquid confecturos.Ga naar voetnoot2 Veniet illuc hac septimana Reygersbergius, ut excitet eos qui aut tardiores aut meticulosiores sunt. Abrahamus AntoniiGa naar voetnoot3 ait eum de quo agis Gallum fratrem esse unius ex secretariis defuncti cardinalis, et in negotio quidem ecclesiastico commode sentire,Ga naar voetnoot4 caeterum suspectam sibi esse nimiam cum Montalto iudaeoGa naar voetnoot5 familiaritatem, qui hominem ad suos traducere conatur. VrelandiumGa naar voetnoot6 neque novi, neque quid in eius causa praestare possim, scio; illud constat si quod ipsi dederis consilium, inimicos id ita accepturos quasi ipse eo uti decreveris. Cum Vossio de scripto Riveti et tua responsione egi. Optaret ille aliquem posse inveniri qui pro te Riveto respondeat, cui alii necessaria suppeditarent. Iudicat Rivetum aliorum uti opera. Ipse vero de toto negotio ad te scripturus est.Ga naar voetnoot7 Interim monuit me esse Amstelodami anathematismos ecclesiae Graecae in CyrillumGa naar voetnoot8 vibratos, quos publice edi e re foret. Blavius Lucani partem mediam tandem impressit, reliqua duobus mensibus absoluturum se sperat;Ga naar voetnoot9 tum primum de poematis agemus. Indicem in Anthologiam magni | |
laboris esse iudicat Vossius, et necdum quenquam ei labori idoneum indicavit.Ga naar voetnoot10 Pro iis quae de rebus Gallicis scribis gratias ago. Dicunt hic aliquem ex Anglia esse qui Striclandio, deputato parlamenti, aliisque locutus sit, regina ex adverso ne audiatur obnitente.Ga naar voetnoot11 Princeps iam meliuscule valet et se reductioni militum ab Ordinibus Hollandiae decretae opponere incipit, negans eam sine iniuria Foederis executioni mandari posse.Ga naar voetnoot12 Delfenses consules hoc anno habemus Adrichemum, Schilperortium, Lodesteinium et Bleyswikium, viros non malos.Ga naar voetnoot13 Amstelodami multi sunt rumores de tractatu novo indutiarumGa naar voetnoot14 et deputatis ad eum finem huc mittendis, sed incertis, ut ego iudico, auctoribus. Interea Deus Optimus Maximus tibi, tuis nobisque omnibus in hunc et sequentes annos largiatur quae novit esse salutaria. Vale, tibi obsequentissimus frater,
| |
Raptim. Hagae, V Ianuarii 1643. | |
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de Suede, à Paris. Port 18 st. Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 14 Ian. 1643. En in dorso: 5 Ian. 1643 W. de Groot. |
|