Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5399. 1641 oktober 5. Aan L. Camerarius.Ga naar voetnoot1Illustris domine, Quae de Wolfenbuttelio deque Dorstena et mora TorstensoniiGa naar voetnoot2 partim ex literis ill. Dom. vestrae,Ga naar voetnoot3 partim aliunde intelligo, gravius me concuterent, nisi nossem vices rerum humanarum et a veteri bona fide degenerantis Germaniae non pauca haberemus exempla. In Gallia ab omnium ordinum hominibus pax aut perpetua aut certe temporaria multum multisque de causis expetitur. Et credo apud Batavos ea de re verba, facta a Gallis, ut regentium et plebis et eius, qui plurimum potest, principis Arausionensis animus tentaretur. Diplomata pro legatis, quantum audio, nihil habebunt difficultatis.Ga naar voetnoot4 Aira vix est ut evadat. Ita firmata sunt castra accessione magnae partis de LamboianoGa naar voetnoot5 exercitu; operibusque et machinis strenue res agitur. Regius vero exercitus multum exhaustus est ad augenda praesidia oppidorum hostem metuentium, ita ut reipsa ultra viginti millia militum non habeat, quanquam fama in maius eunte. Tarragona ab omni obsidio libera est. Exercitus autem circum eam Hispanicus a Gallis tam hostium vires imminuere verbis quam suas attollere solitis dicitur esse ad XV millia peditum, equites primores, id est praeter asseclas, bis mille quingenti. Sanpreulium,Ga naar voetnoot6 qui Atrebatum urbis praefectus hactenus fuit, rex in vincula duci iussit causasque edidit, tum quod multa ab ipso saeve avareque facta essent, tum quod milites hostiles e Bapalma egressos cecidisset, cum adhuc tubicen regius eos comitaretur. Negotium est obscurum. Nam et Bapalmae praefectusGa naar voetnoot7 adhuc hic retinetur. In vestris locis pluvius solet esse autumnus, praecipue vergens. Ideo vix est, ut inde magni aliquid exspectemus hoc quidem anno. Lotharingus nova pacta nondum confecit. Bulionius regi in omnibus satisfacit. Iohannes WaertiusGa naar voetnoot8 ubi nunc sit, nescimus. Sed Galli omnia comminiscentur, ut eum retineant, donec hyems militibus otium indixerit. Exspecto a Mokelio,Ga naar voetnoot9 quid responsi dederit Ba- | |
varus. Illud vero perfacile hic obtinebimus, ut si qua sponsione obstrictus est Hornius,Ga naar voetnoot10 pari adstringatur Waertius. De Gorlitzio liberato novus est rumor, sed adhuc incertus. Quod legati Anglicus et DanicusGa naar voetnoot11 Viennam se trahi patiuntur, credere me facit fore, ut illorum patientiae ac tepori, ut antehac saepe, illudant caesariani Britanniam nihil timentes, quamdiu nec in Angliae, nec in Scotiae parlamento certi aliquid promissum est ad rem Palatinam, Danum vero lactantes bona spe de Pinnebergo et vectigali additis etiam minis, nisi se ipsorum desideriis aptaverit. At vero et Suedi et Galli de Palatino curam regi Britanniae relinquent, ipsi suas res agent. Pacis intricatum sane est negotium, induciarum non aeque, sed ad eas obtinendas tempora haec nobis iniqua sunt. Multae sunt causae, ob quas Portugalliae regi regnoque par sit metus: in rebus adhuc teneris tanta exorta hydra coniurationis,Ga naar voetnoot12 societates nullae, amici segnes, quidam et ex ipsius periculis sibi commoda sperantes; tum si onera indicuntur, plebis irae, nisi id fit, magna pecuniae egestas, ingens malum in gravi bello, miles belli rudis, ipse rex cui fidat, cui diffidat, incertus. Credo fuisse ab initio qui in has res a multitudine trahi se potius siverint quam sponte iverint, sed et multos puto in eam causam descendisse, quod felicia Catalanorum arma et exemplum rebellandi manaturum ad vicinos populos, tum magna et cita auxilia a Gallis, Batavis, Suedis etiam sperassent. Quae cum non ex votis evenerint, sero nunc praevident aeternum bellum et intra patriae fines. Ad has poenitentiae causas accedere ab Hispano praesentem mercedem aut magnas honorum praemiorumque pollicitationes. Inquisitoribus haud dubium quin displicuerit infracta ipsorum potestas per novas leges et iudaicum virusGa naar voetnoot13 nunquam ibi plane exstinctum, occasione arrepta resurgens; metus quoque eos moverit de Batavis sua illuc sacra laturis. Coloniam ire puto reginam Galliae matrem.Ga naar voetnoot14 Volet se immiscere negotiis de pace, sed qui eius rationem sit habiturus, video neminem. Nostrae autem reginae matriGa naar voetnoot15 puto faciliorem esse in Suediam reditum quam in Galliam alteri. Helvetii ut solent scinduntur.Ga naar voetnoot16 Militem e Gallia revocare volunt pontificii, nisi de comitatu Burgundiae impetrant quod postulant; nolunt protestantes. Imperatori vero et Ratisbonensi conventui singuli seorsim responderunt. Deus ill. Dom. vestrae det omnia, quae precari ius piumque est. Illust. Dom. vestrae observantiae perpetuae debitor
| |
Lutetiae, V Octobris MDCXLI.
Rex Ambiani est. Exercitus eius partim apud Bononiam, partim apud Basseam et urbem Atrebatum, cuius urbis praesidiarii dicuntur Hispanos sexcentos cecidisse, GassioGa naar voetnoot17 autem Croatas prope totidem. Hunc equitatui sui exercitus rex proposuit. Et Airae et in castris morbi saeviunt. Charigiae oppido apud Nemorsam,Ga naar voetnoot18 quod detrectasset novum vectigal solidi in libram, disiecta sunt moenia iure ademto. Dux ParmensisGa naar voetnoot19 auxilium Galliae contra papam implorat. In Anglia et Scotia vetitum est, ne quis externis militet. Classis Hispanica, quae sub Maioricam se receperat, comparat | |
se ut commeatus adferat Ruscinonensi tractui. Papa adversus Parmensem habet XVII peditum, II equitum millia, machinarum plus triginta. Moncalvum a principe Thoma obsidetur. | |
Adres (volgens de uitgave der Epist.): Ludovico Camerario, reginae regnique Sueciae consiliario. Bovenaan de brief in de copie te Uppsala: Redd. Leidae, 2/12 Octob. 1641. En in margine: MP. |
|