Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5242. 1641 juni 22. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Dux Longovillanus nunc demum praemissa familia ac sarcinis itineri in Germaniam se parat, Portugallico autem marchio Breszaeus.Ga naar voetnoot2 Aiunt legati PortugalliciGa naar voetnoot3 insulas, quae in Oceano sunt, accessisse novo regi, de quo tamen nihil certi habent mercatores. De pacanda controversia Sedanensi sermones quidem hic seruntur, sed rex famem sperans eius civitatis, quae iam ex custodito publicitus frumento pasci incipit, non videtur contentus fore nisi plenissimo obsequio. Ad Airam obsidio bene procedit speraturque intra mensem deditio, sed si cum Sedano quovis modo transactum fuisset rectaque penetratum valido cum exercitu in Belgicae intima aliaque ex parte idem fecisset princeps Arausionensis, videbatur hic annus distracto undique cardinali Hispano et deficientibus ex Hispania pecuniis, quae res dites mercatores Antverpiae fortunis suis iam evolvit, magna tum Gallis tum Batavis promittere. Dabo hic operam, ut omni modo confirmentur et animi et vires tum Luneburgico, tum HassicaeGa naar voetnoot4 neque enim dubito, quin hoc rerum cardine spe pacis eos tentaturus sit imperator. Regina regis Galliae materGa naar voetnoot5 ab Anglico parlamento rogata levare terras illas suo abitu, videtur per Belgicam itura aut Leodium aut in Batavos. Dicitur Gillo HasiusGa naar voetnoot6 dividere copias et parte ad Belgas missa retinere alteram. ScribaGa naar voetnoot7 marescalli Hornii adhuc apud aulam est spe, credo, conficiendi negotii lactatus. Ducis Lotharingi copiae accepto mensis unius stipendio eunt, ut se apud Sedanum CastilionaeoGa naar voetnoot8 coniungant. Sunt autem illae ducis copiae bis mille equites, pedites totidem. Guisius Bruxellis iterum fuit accepitque centum millia scutatorum. Lamboius et BeckiusGa naar voetnoot9 habentes secum XII hominum millia se collocarunt inter Monstrolium et Airam nec tamen eo minus a Monstrolio commeatus sub magnis praesidiis ad castra commeant. Novem naves a Portorico et Dominici insula mercium divites ignorantia rerum mutata- | |
rum ad se pervenisse aiunt Portugalli alimenta bello. Tarragonae qui sunt Hispani, multi numero, dicuntur pepigisse, ut se dederent, nisi intra dies quinque auxilium adesset. Id auxilium parat nunc Ferdinand[in]usGa naar voetnoot10 classe validior Burdegalensi antistite;Ga naar voetnoot11 eventus in dubio est. Interim Colubram oppidum Ruscinonensis tractus maritimum obsidere dicitur Condaeus princeps. Manet seditio agrestium circa Bernam. Sunt et in Gallia quaedam, sed quas facile erit opprimere, quantum ex praeteritis rebus licet coniectare. Deus etc.
Lutetiae, XII/XXII Iunii MDCXLI.
Decretum ordinum Portugalliae, quod mitto,Ga naar voetnoot12 videtur mihi plus dubitationum movere quam discutere. Vetita hic est huius libelli venditio, ut viam monstrantis ad spernendos reges. Rediit scriba D. Hornii literasque a D. Chavigniaco ad meGa naar voetnoot13 retulit, quas mitto. Princeps Condaeus in Ruscinonensi tractu duo cepit oppida modica, Canetum et Argillerium. Dux Longovillanus it Colmariam reperturus ibi cohortes sive regimenta novem. Sedanenses turrim Claram vi cepere. Airam defendunt MCCCC milites, rustici totidem. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Qua conditione Sedanenses in gratiam recipiendi. Illius rei moram communi rei officere existimat. Luneburgici et Hassica in fide Suecis data retinenda. Viduae Gallicae in Anglia a parlamento discessus suadetur. Belgicae expeditiones. Naves Hispanorum errore in portus Portugallicos incidentes. Galli defectionem Portugallorum amantes descriptionem et publicam illius excusationem vendi vetant. |
|