Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5177. 1641 mei 11. Aan L. Camerarius.Ga naar voetnoot1Illustris domine, Feliciter opto eveniat ill. Dom. vestrae instituta migratio.Ga naar voetnoot2 Post actam inter negotia literasque vitam non poterat sedes aptior contingere quam ea, ubi a negotiis sit vacatio et in literis oblectamentum. De epistolis curandis faciam quod moneor. | |
Scripsit ad me marescallus HorniusGa naar voetnoot3 de sua libertate. Sed de ea nihil fiet nisi confecto foedere,Ga naar voetnoot4 de quo propediem certi me aliquid spero intellecturum. Nam inter D. Salvium et D. Davausium convenit, sed a Davausio in Suediam missus estGa naar voetnoot5 qui instet, ut quae placuere ibi rata fiant. Tum vero et Portugalli ex consilio Gallorum laborabunt, ut Suediam Batavosque sibi socient. Quae omnia credere nos iubent bellum non facile desiturum. Legatus Angliae D. comes LicestriusGa naar voetnoot6 subito ivit in Angliam brevi rediturus, ut dicit. Causam ipse vulgat lites sibi prosequendas. Alii a rege eius opera apud parlamentarios proceres uti volente evocatum suspicantur. De Palatino negotio facilior erit iudicatio, ubi noverimus, quid auxilii ad eam rem decreturum sit Angliae parlamentum; ubi intelligo in negotiis maximis parum profici, quod prius velit civitas Londinensis de reorum causa cognosci, quorum praefectus Hiberniae multos habet sui amantes, archiepiscopusGa naar voetnoot7 infestos plerosque. Rex autem utrumque ereptum velit ei poenae, quam plebs ardenter expetit. Cardinalis Hispanus prospiciens futurum, ut a Gallis et Batavis graviter prematur hoc anno, auxilium ab imperatore petit millium decem. Ad Rhenum videntur res hostium invalescere capto Molburgo, obsessa Bolinga et ad Friburgum obsidendum copias contrahente Gilloni HasioGa naar voetnoot8 non comparentibus autem Gallis, qui interim episcopum BasileensemGa naar voetnoot9 sibi obligarunt bonis ei redditis et apud Helvetios militis aliquid scribunt. Dicitur et TubateliusGa naar voetnoot10 damni aliquid accepisse apud Altenburgum. Mors ducis GeorgiiGa naar voetnoot11 incommodare rebus nostrorum potest, quia tutores, quos liberis dedit,Ga naar voetnoot12 imperatori faventes sunt. Ipse maximus natu filiusGa naar voetnoot13 adhuc quatuor annos a sui tutela abest et, si Bannerii exercitus in illis partibus hospitium quaerat, non abest metus, ne ordines Lunaeburgici et Brunswicenses potius arripiant quod ab imperatore haberi poterit, quam ab amicis prope hostilia patiantur. Timeri etiam potest, ne Batavorum cunctatio, ex quorum consilio Galli sua suspendunt, res Portugallicas in periculum coniiciat. Galli in praesens naves et belli duces in Portugalliam mittent. Fedus factum puto,Ga naar voetnoot14 sed in arcano haberi, ne ea res alios faciat lentiores, quos eidem causae illigare Galli cupiunt. Sedanense negotium ut aequis modis componatur, non Galliae tantum, sed et communis causae interest. Eam ad rem multum poterunt principis Arausionensis monita apud ducem Bulionium et apud regem ipsum amica consilia. Comes Suessionensis ita amatur, ut plurimis dolori futurum sit, si quid ipsi eveniat adversi aut propter ipsum aliis. Deus et haec et alia regat ad bonum christiani nominis idemque ill. Dom. vestrae det laetam senectutem. Ill. Dom. vestrae perpetuae observantiae debitor
| |
Lutetiae, I/XI Maii MDCXLI. | |
Mittuntur hinc in Portugalliam naves XX, hominum V millia. In Catalania Galli Tarragonam constituerunt premere terra ac mari. Princeps autem Condaeus in Ruscinonensem comitatum parat bellum cum XIV millibus. GleniusGa naar voetnoot15 Hohentwilae minatur, cui se opponet dux Carolus,Ga naar voetnoot16 sed eius militis multum diffluit. Rex it ad finem Belgicum. Exercitus procedent, simul herba sufficietGa naar voetnoot17 pascendis equis. Rupellam advenit legatus e Portugallia Romam iturus.Ga naar voetnoot18 | |
Adres (volgens de uitgave der Epist.): Ludovico Camerario, reginae regnique Sueciae consiliario. Bovenaan de brief in de copie te Uppsala: Redditae Leidae, a.o 1641 9/19 Maii. MP. |
|