Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5091. 1641 maart 9. Aan L. Camerarius.Ga naar voetnoot1Illustris domine, Optandum multis de causis fuerat mansisse in libertate Catalanos. Nunc quando aliter Gallis visum est, id nobis gaudii restat, quod negotium illis locis non leve distracturumGa naar voetnoot2 est Hispaniae vires. Novi Portugalliae regis initia caeterum non spernenda hoc habent adversi, quod et frater eiusGa naar voetnoot3 in Germania et mari legati, qui Romam quique ad Venetos ibant,Ga naar voetnoot4 capti sunt; quibus tamen periculum nullum prospicio ob tot Castellanos ipsamque praefectam ante- | |
hac Portugalliae,Ga naar voetnoot5 qui in Portugallorum sunt manu. Romae quomodo futurum sit, ut excipiatur is, qui alterius capti in locum eo ivit legatus, operae erit pretium scire. Pericula in rerum talium principiis sunt maxima ideoque bis dat talibus qui cito dat, quod velim cogitare non Batavos tantum, sed et Gallos. De Dania quid dicam, nescio. Videntur multa esse, quae Suedis spem facere possint bonorum ibi successuum: Batavi damni sensu, quae res apud illos unice valet, incensi; imperator Dano non unam ob causam infensus; Polonia intus discors, extra bellum metuens, legato Tartariae in Polonia, Polonico apud Turcas retento.Ga naar voetnoot6 Movet me etiam nonnihil pendens de federe inter Suediam Galliamque negotium.Ga naar voetnoot7 Magni in Gallia viri optant electoris Brandenburgici cum regina nostra matrimoniumGa naar voetnoot8 eiusque voti sui causas adferunt non improbabiles. Exspectemus, si quid in ultimo conventu HolmiaeGa naar voetnoot9 sit actum, quo ad futuri praesagia instruamur. Multum mirabor, si imperator implicatis adeo Hispaniae rebus perstat in sua duritie neque pacem PragensemGa naar voetnoot10 ex temporum usu extendit aut mitigat. Si potuisset Bannerius in Bavariam penetrare - quod an Galli voluerint, nescio - ac deinde longius in Austriam, credibile est aliquosGa naar voetnoot11 ibi motus exsistere potuisse rebus nostris secundos. Nunc ad Bohemiam arma eius magis spectare videntur. Meiningam adhuc obsideri audimus pararique etiam ab OssenvillioGa naar voetnoot12 Offenburgi obsidionem, sed metui, ne ex vicinis hostium praesidiis ad id prohibendum concursus fiat. ErlachiusGa naar voetnoot13 miris modis hic retinetur. Valde optant regni huius primores, cordi ut sint Batavis res Hassicae auguranturque futurum, ut nimia illa formido imperatorem ulla in re offendendi male aliquando illis cedat. Regina Angliae multa facit populariter, sed, quantum video, longe aliae sunt illic regis, aliae ordinum voluntates. Res autem nuptialisGa naar voetnoot14 promovetur quidem, sed vereor ne de mittenda ad Batavos sponsa et super federe cum Batavis incidant controversiae. Utinam illud de principis electoris PalatiniGa naar voetnoot15 itinere procedat. Est enim res ἐν αὐτῷ τῷ καιρῷ. De StraffordioGa naar voetnoot16 bene hic loquuntur Angli, etiam legatus;Ga naar voetnoot17 sic et de Windebanckio et custode sigillorum.Ga naar voetnoot18 Plures inimicos habet archiepiscopus.Ga naar voetnoot19 Mora longa pro ipso est. Solent enim | |
plebis animi facile satiari qualicunque eorum, quos vexandos susceperunt, poena atque ita defervescere. Caeterum quantum ex eorum, qui res istas intelligunt, sermonibus percipere possum, episcopi per Angliam et in ecclesia et in parlamento manebuntque eruntque pro regula posthac Elisabethae tempora. Princeps Thomas quanquam acceptis a Gallia pecuniis dicitur ire Ticinum ac exercitum, quem ipse regat, accipere ab Hispano. Helvetii a Gallis Constantiae obsidionem metuunt. Pontificii velint fedus iniri suae gentis de ea urbe propugnanda, si id eveniat. Protestantes suspectas et ipsi habent crescentes in illis locis opes Galliae, sed tamen arma Gallis opponereGa naar voetnoot20 non adducuntur. Conventus multos seorsim habent Helvetiorum et pontificii et protestantes. In iis vero more suo movent multum, promovent nihil. Venetis Galli spem ostendunt de parte ditionis Mediolanensis. Sed cauti homines escam hanc mordere nolunt sueti aliorum bellis suam firmare pacem. Papae et cum Hispano et cum Gallo bene iam convenit. Deus ill. Dom. vestram omnesque ei caros perpetuum servet. Illust. Dom. vestrae perpetuae observantiae debitor
| |
Lutetiae, IX Martii MDCXLI.
Dux LotharingusGa naar voetnoot21 iam in urbe est, bene exceptus a cardinali. Adfert regi bis mille equites, pedites ter mille, sed tribuni quidam eum deseruere. Magna munera mittuntur ad Cantecroiam.Ga naar voetnoot22 Venit iam Rupellam e Portugallia legatus.Ga naar voetnoot23 | |
Bovenaan de brief in de copie te Uppsala: Rec. Hagae, 6/16 Martii. |
|