Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4854. 1640 september 27. Van G.J. VossiusGa naar voetnoot1.Illustrissime domine atque excellentissime, Simulac tuos in IV Evangelistas commentariosGa naar voetnoot2 accepi, avide eos legere coepi, sed in hac occupatissima vita, nunc carptim, nunc sic, ut saepius a lautissimis, ad quas invitaras, epulis avocarer. Hoc unum ex praecipuis est malis meis: quod uno die decies, imo vicies interpeller atque ita bonae mihi horae effluant, pene cum veteribus dixerim, mala aetateGa naar voetnoot3. Tandem me accedit BlauwiusGa naar voetnoot4 paratissimum se dicens ad eos excudendos. Placuit oratio. Volui igitur dare ei tertiam quartamve partem eorum, quae ad Matthaeum annotasti, idque eo fine, ut me pascerem reliquis, quae reservarem domi, simul, ut viderem, ecquid foret, quod offendere aliquem tam malignis temporibus posse arbitrarer. Sed negavit id | |
posse fieri, quia tria simul praela hoc opere esset occupaturus. Quare nec alterum tomum me posse retinere. Proxima erat cura, ut quam emendatissime ederentur. Dixit se domi habere AialamGa naar voetnoot5, cui negotium id satis esset curae futurum: nec sese defore huic rei; tum autem ultimam, quam artifices illi probam vocare solent, perlectum iri a D. CorsellesGa naar voetnoot6. Negavit ille tanto se labori parem eoque adscitus socius D. BremiusGa naar voetnoot7. Vides, quam multi distineantur cura hac, ut omnia sint correctissima. Et quae vidi subinde, ea bonam spem faciunt, saltem pro editione prima, ubi quam difficile sit, non aliquando ut aliquis dormitet, saepius iam in editione meorum sum expertus. Et siquid humanitus erroris obrepserit, non poterimus propterea Corsellio succensere, qui ex correctione nullum percipit lucrum, sed totum hoc lubens praestat partim amore boni publici, partim veneratione excellentissimi nominis tui. De quo mihi optime constat. Eo autem non leviter impellebatur Corselles, quod negaret typographus se opus hoc, in quo tot Graeca et Hebraea intercurrerent, velle excudere, nisi tuo quis nomine sponte se offerret, qui corrigendae probae ultimae curam susciperet. Interea idem Corselles, ut hodie ipse mihi retulit, metuit non parum ne satis suam operam, licet indefessam, probet. Sed inquit, siqui irrepserint errores, id tribui oportere nimiae typographi festinationi, tot simul praela uno opere distinentis, sic ut saepe uno die senas etiam accipiat probas. Tum autem fieri quandoque, ut, quae ab eo in margine sint correcta, non emendentur ab typotheta; quin ipse si forte non fuerit domi, - quod quandoque fieri est necesse - non expectari, donec redierit, sed Aialae, qui ad manum, opera uti. Quid multis? Negat Corsellis vel luculento se pretio deinceps adductum iri, ut tantum probarum, quinarum nempe vel senarum, deinceps uno suscipiat die corrigendum. Sufficere singulas occupato homini praesertim quando canis, quod dicitur, festinans parere caecos solet catulos. Hic ecquid ab eo ὑπερβολιϰώτερον dicatur, dicere non possum. Vir interim mihi bonus videtur, etsi non πολιτιϰώτατος, saltem tanti - ac merito virtutum possides - nominis amator et cultor. Ne illud quidem dissimulandum putavi aliquando, ut aiebat, culpam videri esse a festinatione, vel ejus, quo uteris, librarii, vel etiam tot tantisque negotiis distenti auctoris. Exemplum unum alterumque, quod animo tum potissimum occurreret, afferebat. In Matth. 1, 25 ἕως οὗ: ‘Negationem hanc de tempore ante partum nihil affirmare, sed de tempore posteriore multis exemplis ab aliis est demonstratum, quibus addam locum, qui infra est.’ Ubi rescribendum: ‘de tempore post partum et de tempore priori.’Ga naar voetnoot8 Ac, ni fallor, sic se reposuisse aiebat. Alibi, inquiebat, ubi sermo de Josepho ArimathensiGa naar voetnoot9, manu propria addideras ‘imitatore Samuelis’; hic ille non dubitabat, quin voluisses ‘Simeonis’, nempe justi illius, qui exspectabat liberationem Israelis. Rectene an secus sic correxerit, melius scirem, si codex tuus fuisset ad manum. Haec negabat se dicere, quasi plus sapere vellet, qui mortalium nemini plus quam excellentissimo nomini tuo tribueret, sed ut viderem, si forte festinatione erret corrector, ignosci oportere, cum neque auctores, dum festinant, attendere ad omnia valeant. Praeterea narrabat se literis commonitum, ut, siquis scrupulus incidisset, me compellaret. Id, inquiebat, plane ἀδύνατον, quando tam longe habitans a me non possit ire redireque intra spacium horae; tum autem nec permissurum id typographum, qui moram hanc non ferret. Postulavi igitur a typographo, ut saltem transmitteret | |
mihi quae jam edidisset, ut per otium videam, ecquid offendam, quod in addendis vel erratis debeat commoneri. Nihil tamen fiet, quin prius judicium tuum de istis cognoro. Fortasse jam videris, quae adversus diatribam de Antichristo scripsit MareschiusGa naar voetnoot10. Quorum instinctu id fecerit, facile potes cogitare. Praefatio plane est virulenta. Est is Mareschius pastor Sylvaeducensis et ibidem theologiam profitetur. Ut magis opus redderetur exosum, praefationem sic erat exorsus: ‘Nuper prodiisse opusculum de Antichristo eo edente, qui et Crellii et Volkelii socianorum librumGa naar voetnoot11 edidisset’. Sed JansoniusGa naar voetnoot12, quia jam Blauwiis est conciliatus, noluit sic excudere, ne prior eos laesisse vel periculum creasse videretur. Itaque haec Mareschius, si sua a Jansonio vellet excudi, adimere est coactus. Super duobus praecipue erit cogitandum. Unum est, quomodo filius peccati atque perditionis Caligula esse possitGa naar voetnoot13, cum epistola ad Thessalonicenses utraque scripta sit, postquam apostolus fuisset Thessalonicae, ut ipse Apostolus indicatGa naar voetnoot14, Thessalonicam autem demum venerit anno Claudii XIII: ut ex Act. XVIIGa naar voetnoot15 cognoscere est, et tota temporis serie, quae in iisdem Actis antecessit. Alterum est de nomine ΟϒΛΠΙΟCGa naar voetnoot16 ubi C non potest aliud notare quam ducenta. Nam ἐπίσημον ς valet quidem VI, sed in literis non habet locum eoque in ΟϒΛΠΙΟC nequit C haberi pro ς. Succurrent fortasse, quibus occurrere utrique isti valeas. Sed, ut aliter esset, in argumento tam obscuro pulcrum fuerit conjecturas suas doctis expendendas dedisse. Siquid alius praeterea viderit, quod magis probetur, laus ea sit publica. Tantum absit calumnia, malum diabolicum: adsit amor christianus, qui nunc toto prope orbe exulat ac nusquam difficilior inventu, quam apud eos, qui inimiciter adeo veteri ecclesiae adversantur nec quicquam nisi novellum probant. Intelligo statuisse Blauwios diatribas illasGa naar voetnoot17 seorsim editas subjungere notis in IV Evangelicas. Verum quid si dispiciatur prius, quae inimici contra sint allaturi? Fertilis eorum seges his terris, sub duobus vel tribus, qui pariter plantant et irrigant. Si non ante natalem Domini ad eas se accingere diatribas typographus possit, fortasse sat temporis habeas dispiciendi, quid mutatum vel additum velis. Sin illo festinante excludaris temporis angustia, possint post sex septem menses adjungere, primo solum foliolo mutato, quod additionem diatribarum testetur postmodo. | |
Quod ad nostraGa naar voetnoot18 attinet, jam menses sunt quini vel plures, quod typographus in iis cessat. Primo fuit, quod concinnandi essent indices. Id satis molestum fuit negotium homini sic districto. Ubi ego paratus fui - id jam ante sex hebdomades fuit -, maluere progredi in tuis. Nec displicuit, quia interea paullum mihi licuit respirare - ut caetera mittam - salutantium turba sat impedito. Tamen aiunt Blauwii se meis etiam hac ipsa hebdomade vacaturos ac breviori quam existimem spacio omnia perducturos ad finem. Nam interesse sua ut tandem opus hoc prodeat, cujus mora diuturna multum damni fecerint. Jam menses sunt aliquot, quod toparchae cujusdam uxor, femina cordata, opulenta, ἄπαις, mecum locuta de equestri honore acquirendo in Galliis marito suoGa naar voetnoot19. Occasio inde erat, quod non aliena esset a domo domini ArlanderveniiGa naar voetnoot20. Quod ipsum tamen addo illa, ut metuo, invita. Plane enim ursit, ut praeterito prorsus, cujus id nomine exposceretur, duntaxat exquirerem, utrum, illustris et excellentissime domine, opera tua hoc honoris maritus possit adipisci. Id ego rogare per literas neglexi, quia alia magis animum meum occupant quam curae istiusmodi. Postquam tamen aurem iterum mihi vellit, puduit oblivionis et negligentiae nec ultra dilaturum hoc negotium dixi. Multum interim metuo, ne frustra sit, propterea quod invitus, scio, in ea dignitate constitutus super talibus nihilque ad reipublicae utilitatem pertinentibus negotii aliquid facessas, quibus debere nihil malis. Verum, si, ut puto, non fuerit ex honore tuo homini huic religione pontificio, caeterum optimo, tui tuorumque, nostri etiam amantissimo eam, quam ambit, operam praestare, proximum erit, ut perscribas viam aliquam, qua id confieri optime possit. Id ipsi dixi, sed videbam, malle illud honoris debere Excellentiae tuae quam alteri aiebat, non profecto, quod minori se id pretio ab illis, quos compellares consequi posse opinaretur, sed quia honoratius id marito sibique fore arbitraretur. Illustrissimae dominae heroinae conjugiGa naar voetnoot21, quam ex Zelandia jam salvam et sospitem appulisse confido, salutem plurimam meo et meaeGa naar voetnoot22 nomine dicito. Illustris Excellentiae tuae cultor devotissimus
| |
Amstelodami MDCXL, V Kal. VIIIbris St. Gregor.
Accepi a fratre jurisconsultissimoGa naar voetnoot23 De religione christiana opus aureum cum accessione notarumGa naar voetnoot24, quae plurimum illud illustrant multaque etiam doctissimos docent. Etiam in perhonorificam nostri mentionem incidi, quo nomine Excellentiae tuae debeo plurimum et maximas ago gratias, quod non desinas in loco tam sublimi prosequi me affectu veteri vel etiam majori. Vale, decus seculi, et sic raptim scribenti omnia, prout in buccam veniunt vel mentem potius, ignosce prout hactenus soles. | |
Adres: Illustrissimo et excellentissimo dom., viro incomparabili dom. Hugoni Grotio, serenissimae reginae et regni Suecici legato ordinario ad Christianissimum regem. Lutetiae Parisiorum. 20 st. Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 8 Nov. En in dorso: 25 Sept. Vossius 1640. In dorso met andere hand: 1640. Boven aan de brief met andere (latere) hand: No. 167. Ger. Joan. Vossius Hugoni Grotio S.P. De aliquot Grotii operum editione etc. |
|