Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4923. 1640 november 10. Aan G.J. VossiusGa naar voetnoot1.Vir maximi mihi semper habite et habende, Literas claritatis tuae longe gratissimas, quae ad me scriptae erant V Kal. OctobrisGa naar voetnoot2, accepi circa nonas Novembris. Per quem venerint, nescio. Recepi eas non bene obseratas. UxoremGa naar voetnoot3 hic habeo. Habuimus etiam apud nos nob. SalmasiumGa naar voetnoot4, qui in Burgundiam ad res familiae suae ordinandas transferre se cogitat sub ver huc rediturus. Si certus fiat honesti salarii et bonae solutionis, perstabit in Gallia; sin minus redibit ad Batavos. Vult hic edere Arnobiana suaGa naar voetnoot5, dum illa de papae primatuGa naar voetnoot6 excuduntur in Batavis. Multis me donavit libris suis, quos nuper dedit publico, quos omnes legam summa cum cura. | |
Tua de IdololatriaGa naar voetnoot7 spero brevi futura publici iuris. Magni illa et tua omnia facit Salmasius tuaque amicitia gloriatur. Laboris in colligendis disponendisque testimoniis ad libros de Veritate religionis christianaeGa naar voetnoot8 me non poenitet. Utile est iuventutem, cui ista scripsimus, habere in uno conspectu quaecunque apud profanos autores reperiuntur Sacrae Historiae aut dogmatibus consonantia. Quod tu addis de fructu etiam ad viros doctos inde perventuro, in ea tuam veterem agnosco benignitatem. In nostris Annotatis ad EvangeliaGa naar voetnoot9 bene procedi gaudeo. Velim tamen ita, ne festinando nimium increscat mendarum numerus, quem in paginis ad M. usque satis magnum reperio. Rogandi igitur erunt et Corsellius et BremiusGa naar voetnoot10, ut quam diligentissime exemplar sequantur, quod expressum est ad alterum exemplar, quod summa cum cura perlegit et emendavit olim TilenusGa naar voetnoot11. Itaque si quid aberratum est ab eo exemplari, quod fieri potuisse non nego - soleo enim, dum mea mihi satis nota relego, esse festinantior eoque multa praetervidere, quod et aliis evenire arbitror - errores dubii reservandi erunt meo arbitrio, ut in corrigendorum indicem referantur, manifestos ibi corrigi velim. In loco ad Matth. 1, 25 optime habet id, quod apud me est exemplum: ‘Negationem hanc de tempore ante partum nihil affirmare, de tempore posteriore multis exemplis ab aliis est demonstratum’. Vocula ‘sed’ male interiecta sensum corrupit. Iosephum Arimathensem Samuelis dixi imitatorem; nempe bene fungendo iudicis officiumGa naar voetnoot12. MaraisioGa naar voetnoot13 quae respondiGa naar voetnoot14 iam describi incipiunt. Itaque parata erunt ante finem editionis Annotatorum. Hoc responsum non exspectatis contradictoribus aliis addi volo ad tria opuscula, quae ἀνώνυμαGa naar voetnoot15 hactenus, nunc sub meo nomine Annotatis subiungentur. Erit autem hoc responsum eo utilius, ut spero, quod in eo consignabo posteris, quomodo censeam rediri ad unitatem ecclesiae posse: cui rei etGa naar voetnoot16 ista sententia papam et esse et ad finem mundi fore τὸν ἀντιϰείμενον, τὸν ἀντίχριστον obstat plurimum. Spero autem in eo me responso patefacturum clarius quam antehac, etiam ex veterum quorundam sententia scriptam epistolamGa naar voetnoot17, in qua illud est περὶ τοῦ ἀντιϰειμένου non ad ecclesiam ex gentibus factam, sed ad paucos Iudaeos ex Iudaea Syriaque in Macedoniam profugos, qui, etsi presbyterium eo tempore non habebant, ecclesiae tamen nomine recte appellantur. De illo etiam ΟϒΛΠΙΟCGa naar voetnoot18 causas reddam probabiles, cur apostolus non nimium adstringendus ad grammaticorum regulas, C in fine positum atque ita scriptum pro senario sumserit. Et spero me reperturum aequos lectores, si non hoc, saltemGa naar voetnoot19 venturo saeculo, qui Deo gratias sint acturi pro iis, quae mihi super multis obscuris locis in mentem indidit. Ego salutatorum numerum minuo indies aut ad certas horas redigo. Idem tibi ut facias, auctor sim. | |
D. Corsellio multum me debere agnosco. Velim etiam Blavii ipsius operam iuste aestiment. ToparchaGa naar voetnoot20, de quo scribis, pontificius cum sit, facilius hic equestrem dignitatem obtinebit quam si protestantium gregis esset. Putat enim rex archangelo Michaëli fieri iniuriam, si in eius sodalitatem asscribantur quos catholicos rex non putat. Sed non facile patiuntur ministri regii legatos aliis se negotiis quam commissae sibi gentis miscere. Batavica per Batavos agi malunt. Si nomen scripseris, faciam quod potero aut certe fidum dabo consilium. Deus, vir eximie, te, coniugem, liberos bono publico diu servet. Immortalis nominis tui studiosissimus
| |
Lutetiae, X 9br. 1640.
Ne qua sit in dictis meis obscuritas tria illa sine nomine edita et responsum contra Maraisium ita annecti volo Annotatis ad Evangelia, ut separari non possint. Corrigi autem menda, de quibus fratrem monuiGa naar voetnoot21. |
|