Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4794. 1640 augustus 21. Aan G.J. VossiusGa naar voetnoot1.Virorum eximie, Literas 15 Iunii abs te scriptasGa naar voetnoot2 ante hos dies quatuor accepi, ex quibus gaudeo cognoscere meliorem nunc esse tibi valetudinem et non esse verum rumorem, qui ad me perlatus eratGa naar voetnoot3 de novo vulnere domus vestrae post funus filiae et doctissimi filii GerhardiGa naar voetnoot4. Theologia gentilis et physica christianaGa naar voetnoot5 ut et lucem quam primum videant et ad nos quam celerrime veniant, opto non dubitans, quin multo plura inde possim discere quam | |
aut tu aut tui similis quisquam ex nostris ad Evangelia annotatisGa naar voetnoot6, quae tu pro summa tua humanitate et in nos amore tam benigne praedicas. Caeterum ea ipsa, cum tibi videam non displicere, eo magis propero, ut publico donentur sequanturque illa de Iure belli ac pacisGa naar voetnoot7, notae ad LucanumGa naar voetnoot8 - quas MairiusGa naar voetnoot9 edere recusat -, reliquiae poematumGa naar voetnoot10 et AnthologiaGa naar voetnoot11, cui utinam indices accedant, totam ferme complexuri geographiam et historiae, tum Graecae tum Romanae potissima. Quae pontifex contra iura regum, addo etiam episcoporum, metropolitarum et primatum sive ἐξάρχων fecit facitve, semper improbaviGa naar voetnoot12, semper improbabo. Caeterum illa ὁ ἀντιϰείμενος ϰαὶ ὑπεραιρόμενος ἐπὶ πάντα λεγόμενον Θεὸν ἢ σέβασμαGa naar voetnoot13 istuc referre non audeo, plane persuasus Danielis verba usurpari in describendo aliquo qui paria facturus sit AntiochoGa naar voetnoot14, quem descripserat Daniel. Tum vero illa οὗ ἡ παρουσία ϰατ᾽ ἐνέργειαν τοῦ Σατανᾶ ἐν πάσῃ δυνάμει ϰαὶ σημείοις ϰαὶ τέρασι ψεύδουςGa naar voetnoot15 aliquem designant Iamni et MambriGa naar voetnoot16 parem. Haec mea est sententia; si qui aliter sentiantGa naar voetnoot17, videant, ne parum comperta pro compertis venditent explicationibusque minus commodis magnam providentiae divinae, quae in illis vaticiniis recte sumptis mira apparet, offundant nubem. Sed sicut ira quicquid arripuit, telum facit, ita multi abrepti studio partium omnia volunt videri vera esse, quae adversae parti nocent, ut ipsi quidem existimant. Ego vero contra illos adversariis prodesse contendo, qui pertinaciterGa naar voetnoot18 urgent illa, quorum aut pellucet falsitas aut veritas in obscuro est. Qui vero graves illas criminationes veritate quidem nixas non existimant, sed retinendas tamen publicae, ut loquuntur, utilitatis causa, videant, ne magnam fenestram aperiant impietati, si verbi divini sensus famulari suis commodis ac partibus velintGa naar voetnoot19. Legi libenter quae dicit VoetiusGa naar voetnoot20, multum sane largitur, etiamsi in me arietet. Ego si novum hic coetum et ab aliis segregem instituere vellem, possem forte. Sed video, qui | |
novas nobis erexerunt ecclesias, eos animo quidem suo gessisse morem, sed in pietatis negotio non ita multum promovisse etGa naar voetnoot21 particulas ex particulis fieri. Quare satius forte est consilium Augustini sequi, quod est de VeraGa naar voetnoot22 religione cap. VIIIGa naar voetnoot23. Caeterum in Belgicis terris, puto et alibi, inter eos, qui in Romana sunt communione, mos ab omni aevo fuit et nunc etiam servatur, ut die, quo instituta est Domini coena, post coenam paterfamilias lecta ejus diei historia, panem vino intinctum familiae suae praebeat. Qua de re quid eruditi, qui apud vos sunt, sentiant, scire percupiam. Multi hic non improbant, dum id non fiat animo separandi se a christianis aliis, sed potius cum voto omnes, si liceat, habendi pro fratribus. SalmasiiGa naar voetnoot24 omnia eruditissima sunt, solido offendit dentem is, quem designasGa naar voetnoot25. Vale quam suavissime cum optima conjuge et simillimis patri liberis. Tui semper victuri nominis studiosissimus
| |
Lutetiae, 21 Augusti MDCXL. |
|