Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4791. 1640 augustus 20. Van Willem de GrootGa naar voetnoot1.Frater optime, Nunc primum Amstelodamum veni non, ut tu in postremis litterisGa naar voetnoot2 suspicaris, ante duas septimanas; tunc enim Goederedae fui et huc quidem appellens negotium tuum ex parte confectum repperi et typographum impressioni Annotatorum in EvangeliaGa naar voetnoot3 instantem, sed nemo de conditionibus egerat, dum VossiusGa naar voetnoot4 filium PetrumGa naar voetnoot5 et CorceliumGa naar voetnoot6 respexisse se asserit; illi vero rem a Vossio transigendam arbitrantur. Ego sexaginta exemplaria pro te pactus sum, sed compacta omnia dare renuunt et quidem quae in Galliam erunt mittenda aliter quam hic fieri solet compingi solere novimus; aliqua tamen iis, qui hic sunt, amicis proximis daturos se profitentur compacta. Inter alias causas, cur non omnia compacta dent, et hanc recensent, quod ipsi jam non habeant operas alias | |
quam typographicas atque ita suis impensis alibi compingi curare debeant. Ego liberalitatem eorum hac quidem in parte expectandam censui, dummodo de numero exemplarium constet. Tribus hisce septimanis jam XXVI folia impresserunt et hac septimana aliqua additum iri non dubitant, quae ego per uxoremGa naar voetnoot7 mittere decrevi. Duobus praelis jam exercetur impressio, quibus et tertium adjuncturos se promittunt typographi eo consilio, ut paucis mensibus absolvendum sit opus. Vossius, qui per aliquot menses tua habuit, pauca ex iis legit neque aliud quam generale judicium de toto opere interponit. Nunc mihi se excusat, quod typographi totum exemplar habere desideraverint; quod verum quidem est, sed tamen antea satis ad legendum temporis habuit. Quod Vossii opusGa naar voetnoot8 tam lente processerit, id ipsius morae imputant typographi neque ipse sane diffitetur saepius scripta sua non fuisse parata. Video Vossium omnino transiisse in partes SalmasiiGa naar voetnoot9 etiam in controversia de mutuo et Heinsio plane iniquum esse, quod ego jure fieri non nego. Caeterum cum utroque amicitiam mihi colendam semper duxi neque alteri me totum addicere volo. Libelli anonymi quattuorGa naar voetnoot10 ad te mittuntur et de singulis quidem exemplaria duodena, sed naves reflante vento hactenus vela facere nequiverunt; nunc abiisse omnes credimus. Ea exemplaria ad te perferet Adrianus VlackiusGa naar voetnoot11, de cujus adventu apud Morellum typographumGa naar voetnoot12 poteris inquirere, nam per errorem fasci ad eum destinato tua inclusa fuerunt, cum ad TreseliumGa naar voetnoot13 mittenda essent. Proximo die Lunae BlaviiGa naar voetnoot14 ad te missuros se receperunt scriptum MareziiGa naar voetnoot15 contra libellum de Antichristo, quod inclemens sane futurum in te suspicor, nam te auctorem esse credit idque vel ea ratione, quod et Blavios male excipere cogitaverit, nisi typographus intercessisset. Ubi id legeris, constitues an tuo scripto aliquid velis addere an non et an id cum reliquis annotatis velis recudi, quod Blaviis quidem perplaceret. De rebus novis nihil jam addam, nisi quod princepsGa naar voetnoot16 cum copiarum parte Dordraci jam esse dicitur et quod Groningani nondum accedunt Frisiis, qui praefecturam suam comiti Guilielmo Ernesti filioGa naar voetnoot17 detulerunt, Drentenses vero enim honorem detulisse Guilielmo, principis filio. | |
Interea ingentes tibi gratias ago pro iis, quae de victoria Atrebatensi scribis; quae sane magni est momenti. Vale, frater optime, et me ut soles ama. Tibi obsequentissimus frater
| |
Amstelodami, XXo Augusti 1640. | |
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 29 Aug. |
|